Nicocles (rex Salaminis)

E Vicipaedia

Nicocles fuit rex Salaminis in insula Cypro post patrem Euagoram necatum ab anno 374 a.C.n.. Circa 360 a.C.n. obisse creditur in satraparum coniuratione. Tum filius Euagoras II ei successit. Discipulus rhetoris Isocratis fuisse traditur qui regi tres orationes dedicavit. In Euagora laudationem funebrem patris composuit atque simul boni regis exemplum glorificavit. In oratione ad Nicoclem regio discipulo praecepta tradit quibus civitatem et populum optime regat. Tertiam orationem Nicocles sive Cyprii inscriptam in Nicoclis ore posuit qui laudata monarchica republica memoratisque suis erga Salaminios meritis postremo officia ab eis sibi debita enumerat.

Isocrati si credimus Nicocles Graecarum litterarum et artium amator fuit et paci studuit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]