Ad Nicoclem (Isocrates)

E Vicipaedia

Ad Nicoclem (Graece Πρὸς Νικοκλέα)[1] est oratio demonstrativa (ἐπιδεικτικός) a rhetore Isocrate circa 370 a.C.n. scripta et regi Salaminis in Cypro Nicocli dedicata qui nuper patri Euagorae successerat. Qua oratione regium discipulum quibus artibus bene regnaret atque civitatem suam prosperam faceret docebat Isocrates[2]. Qua de causa inter orationes hortatorias (παραινέσεις[3]) numeratur quia praecepta moralia continet. Nam iam ab initio Isocrates miratur quod reges qui praeceptoribus egent magis quam ceteri homines saepe minus educantur quam eorum officium decuit. Potuit fieri ut Nicocles Isocratem Athenis audierit[4] antequam rex fieret vel saltem per Timotheum magistro Atheniensi familiariter usus sitː certe ipse Isocrates magna dona ab eo accepisse fatebatur. Iis qui sibi obicerent quod civitate in democratia praeditus regum consiliarius fieri voluisset in oratione de Permutatione respondet atque etiam locum ex oratione Ad Nicoclem publice recitari iubet[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oratio II in corpore Isocratico.
  2. De permutatione 67-72
  3. Vita anonyma quae inter hortationes etiam orationem apocrypham Ad Demonicum numerat.
  4. De permutatione 40
  5. Brueckner (1852).

Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]