New York Herald Tribune

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iacobus Gordon Bennett, Sr., conditor New York Herald.
Horatius Greeley, editor et distributor diarii New York Tribune.

New York Herald Tribune fuit diarium quotidianum anno 1924 creatum cum New York Tribune diarium New York Herald emeret. Diu habitum est principalis diarii The New York Times aemulus,[1] et ob latitudinem eius capita et virtutem suae scripturae "diarium diurnariorum"[2] late putatum est.[3] Diarium nonnulla praemia Pulitzerana accepit.[4]

Iacobus Gordon Bennett, Jr., distributor diarii New York Herald ab 1866 ad 1918.
Whitelaw Reid, possessor diarii The New York Tribune ab 1873 ad 1912.
Helen Rogers Reid et Ogden Mills Reid, circa 1920.

Herald Tribune, paene semper Trib Anglice appellatum,[5] et olim "Diarium Republicanum, diarium Protestans, et diarium suburbia magis repraesentans quam ethnicas mixturas urbanas"[6] descriptum,[7] maior competitor diarii Times mox post natum factum est. Suus captus regionalis regionalem Times captum plerumque non aequabat, sed eius captus nationalis, internationalis, et commercialis inter res gestas optimorum diariorum,[8] ac sua scriptura valde praepositum usitate putabatur.[9][10] Diarium variis temporibus Dorotheam Thompson, Red Smith, Roger Kahn, Ricardum Watts, Jr., Homerum Bigart, Gualterium Kerr, Gualterium Lippmann, Iuditham Crist, Thomam Wolfe, Iacobum Breslin, Vergilium Thomson, et alios scriptores praestantis conduxit. Suae paginae editoriales vox fuerunt pro Republicanis orientalibus, recentius Republicanis Rockefelleranis appellatis, et habitus pro commercio interventuque internationali suadere solebat.

New York Herald die 6 Maii 1835 ab Iacobo Gordon Bennett conditum est, advena Scoto qui ad Civitates Foederatas annos viginti quattuor natu migraverat.[11] Qui, Democraticus solidus, bonam famam in negotio artis diurnariorum confirmaverat ex anno 1820, per litteras ab Vasingtonia ad Enquirer Novi Eboraci missas, quorum plurimi Praesidem Ioannem Quintium Adams et Henricum Clay Secretarium Civitatis accerrime reprehenderunt; quidam rerum gestarum scriptor Bennett appellavit "primum verum diurnarium Vasingtonianum."[12][13] Bennett etiam fuit praecursor scelerum relatorum; anno 1830, cum de publico caedis iudicio scriberet, advocatus fisci Massachusettae diaria coercere conatus est: quod Bennett exemplum appellavit "veteris, vermiculosi, gothici iudiciorum dogmatis . . . considerare celebritatem omni rei a diariis datam usus iuris et iustitiae destruere solere."[14][15] Pugna de iuribus diurnariorum iudicium ipsum obscuravit.[16]

New York Tribune ab Horatio Greeley anno 1841 conditum est. Qui, indigena Novae Hantoniae, The New-Yorker (ad magazinam eiusdem nominis non pertinens), diurnum hebdomadale, anno 1843 patefacere coeperat, quod relationibus politicis et explicatione editoriali mox innotuit.[17] Greeley, se Factioni Whig coniungens, diarium publicavit The Jeffersonian, quod electionem Gulielmi H. Seward Gubernatoris Novi Eboraci anno 1838 adiuvit, et deinde Log Cabin, quod electionem Gulielmi Henrici Harrison in comitiis praesidentialis anni 1840 suasit, 80 000 subscriptorum habebat atque, The New-Yorker et The Jeffersonian dissimilis, quaestuosum factum est.[18]

Praeclarum diarii dingbat[recensere | fontem recensere]

Logo diarii New York Herald-Tribune et eius successoris, International Herald Tribune, plus quam centum annos quoddam dingbat[19] manu adumbratum inter vocabula Herald et Tribune ostendit, quod in parte logotypi primae paginae diarii Tribune die 10 Aprilis 1866 ortum est. Adumbratio comprehendit horologium in media parte, ad horam 6:12 p.m. positum, et duae figurae, utro latere visae, philosophus togatus sinistrorsum aspiciens, puerque vexillum Americanum tenens dextrorsum incedens. Aquila, alis extensis, supra horologio insidebat. Hoc dingbat fuit pro artificio allegorico ad depingendam antiquitatem laeva parte et ingenium progressivum Americanum dextra. Significatio temporis horologii res occultissima manet.[20]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kluger et Kluger 1986:8-9.
  2. Anglice: "newspaperman's newspaper."
  3. Kluger et Kluger 1986:9.
  4. Kluger et Kluger 1986:9.
  5. Roberts 2013:A21.
  6. Anglice: "Republican paper, a Protestant paper and a paper more representative of the suburbs than the ethnic mix of the city."
  7. Roberts 2013:A21.
  8. Kluger et Kluger 1986:9
  9. Kluger et Kluger 1986:9.
  10. Tifft et Jones 1999:254-255.
  11. Kluger 1986:30.
  12. Anglice: "the first real Washington reporter."
  13. Kluger et Kluger 1986;31.
  14. Anglice: "old, worm-eaten, Gothic dogma of the Courts . . . to consider the publicity given to every event by the Press, as destructive to the interests of law and justice."
  15. Kluger 1986:32.
  16. Kluger 1986:32.
  17. Kluger et Kluger 1986:27
  18. Kluger at Kluger 1986:44
  19. Rem decoram, a typographis sic Anglice appellatam.
  20. Roberts 2013.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kahn, Roger. 2006. Into My Own: The Remarkable People and Events that Shaped a Life. Novi Eboraci: St. Martin's. ISBN 0-312-33813-9.
  • Kluger, Richard, cum Phyllis Kluger. 1986. The Paper: The Life and Death of the New York Herald Tribune. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 0-394-50877-7.
  • Roberts, Sam. 2013. Recalling a "Writer’s Paper" as a Name Fades. New York Times (Novi Eboraci), 7 Martii, A21.
  • Tifft, Susan E., et Alex S. Jones. 1999. The Trust: The Public and Private Family Behind The New York Times. Novi Eboraci: Little, Brown and Company.