Naumburgum ad Salam

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia cathedralis Naumburgensis

Naumburgum sive Numburgum[1] (Theodisce: Naumburg an der Saale) urbs in Saxonia et Anhaltio ad flumen Salam sita est. Kalendis Ianuariis 2020 homines 32 155 ibi habitaverunt.

Maximi momenti ecclesia cathedralis est quam UNESCO patrimonium mundanum declaravit. Anno 1028 episcopatus factus est; ex anno 1815 Borussiae in manibus erat.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Inter Lipsiam et Vimariam in plagis valde amoenis cum vitibus muiltis ea urbs iacet. Hic historiae culturae naturae momentis iugiter frui potes. Vestigia mediaevalia in burgis et ruinis super flumen erectis senti potest.

Media in urbe aetate mille annorum, cui 30 milia incolarum, cathedralis ecclesia Sanctorum Petri et Pauli stat. Tota urbs miraculorum lapideorum locus nuncupari dicitur.

Nundinarum forum cum aedificiis temporum renati et baroci in meridie fanum Sancti Venceslai cum organo tubulato Hildebrandtensi tangit. Naumburgum Hansae partem fuisse multis ex angulis evidenter spectatur. Moenia ductta optime permultis in angulis servata sunt.

Domus familiae Friderici Nietzsche philosophi nunc museum sartum et tectum conservat. Facile urbs hamaxostice, autocinetice, nautice peti potest. Homini excursionibus gaudenti Naumburgum placet, eo quod cito Lipsiam sive Salinas Saxonicas sive Dresdam transire possit.

Incolae de quibus fama iit[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caroli Egger Lexicon nominum locorum, Romae 1977, p. 214

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!