Rudolphus Goethe

E Vicipaedia
Wikidata Rudolphus Goethe
Res apud Vicidata repertae:
Rudolphus Goethe: imago
Rudolphus Goethe: imago
Nativitas: 13 Aprilis 1843; Naumburgum ad Salam
Obitus: 16 Ianuarii 1911; Darmstadium
Patria: Imperium Germanicum

Rudolphus vulgo Rudolf Goethe (natus Naumburgi in hodierna Saxonia et Anhaltio die 13 Aprilis 1843, mortuus Darmstadii die 16 Ianuarii 1911) fuit horticultor Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Rudolphus Reutlingae ab anno 1860 Institutum pomologicum et scholam cepuricam[1] Obergorbitz apud Dresdam frequentavit. Anno autem 1868 Stutgardiae novelletum a domino Fürer institutum adeptus est, ubi de uvis colendis studia plura facturus erat. Anno 1874 academiam imperialem cepuricam horticolaremque Grafenburg apud Brocomagum duxit, usque in vocationem regendi instituti regii Geisenheim in Hassiam vocatus est; quibus muneribus omnibus anno 1903 recessit. Ei frater Arminius Goethe fuit, qui etiam biologus summus.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Weinbau und Kellerwirtschaft (Lipsiae 1876)
  • Mitteilungen über den Krebs der Apfelbäume (Argentorati 1877)
  • Instruktion für Straßenpflanzungen (editio altera, Argentorati 1880)
  • Mitteilungen über den schwarzen Brenner und den Grind der Reben (Lipsiae 1878)
  • Anleitung zum Veredeln der Reben auf amerikanischen Unterlagen (editio altera, Aquis Mattiacis 1885)
  • Die Frostschäden der Obstbäume (Berolini 1883)
  • Die Blutlaus (editio altera, Berolini 1885)
  • Verzeichnis der für das westliche Deutschland empfehlenswerten Obstsorten (editio quinta, Rüdesheim 1900)
  • Die Kernobstsorten des deutschen Obstbaues (Berolini 1890)
  • Die Obstverwertung unsrer Tage (editio altera, Aquis Mattiacis 1897)
  • Handbuch der Tafeltraubenkultur (Berolini 1894)
  • Die Obst- und Traubenzucht an Mauern, Häuserwänden und im Garten (Berolini 1900)
  • Der Krebs der Obstbäume (Berolini 1904)

Insuper anno 1886 periodicum Geisenheimer Mitteilungen über Obst- und Gartenbau annoque 1889 diaria Mitteilungen über Weinbau und Kellerwirtschaft condidit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannover 1913 (Nachdruck Darmstadt 1998), tomus 1, col. 1083 ([1])

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rudolphum Goethe spectant.