Arminius Goethe

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Arminius Goethe
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Martii 1837; Naumburgum ad Salam
Obitus: 12 Maii 1911; Baden
Patria: Imperium Germanicum

Officium

Munus: oenologist

Hermannus, vulgo Hermann Goethe (natus Naumburgi in hodierna Saxonia et Anhaltio die 16 Martii 1837; mortuus apud Baden prope Vindobonam in Austria Inferiore die 12 Maii 1911) fuit oenologus et pomologus Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Artes cepuricam[1] agricolaremque Erfordiae edidicit antequam academiam cepuricam Hohenheim apud Stutgardiam frequentaret. Tunc praeses scholae cepuricae Obergorbitz apud Dresdam creatus est. Anno 1865 magister ambulans de pomis uvisque colendis Carolsruhae, anno autem 1871 praeceptor peregrinans in Austria Inferiore erat. Usque annum 1883 Marburgi rector scholae cepuricae Styriacae erat. Anno 1886 docens privatus in Universitate Vindobonensi creatus est, et stationem experimentorum biologicorum faciendorum in oenologicis nominatus est. Etiam societati cuidam tamquam inspector praefuit, quae in Austria vitiferos agros domitandos curaret atque inspiceret; cuius vicarius praeses postea declaratus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Die Obstbaumschule (editio altera, Stutgardiae 1884)
  • Der Weingarten (Vindobonae 1873)
  • Ampelographisches Wörterbuch (Vindobonae 1876)
  • Der Obstbaum, seine Pflanzung und Pflege als Hochstamm (editio tertia, Vimariae 1889)
  • Handbuch der Ampelographie (editio altera, Berolini 1887)
  • Die Rebenveredelung (Vindobonae 1886)
  • Die wichtigsten amerikanischen Reben (Graecii 1884)
  • Die Phylloxera und ihre Bekämpfung (Vindobonae 1887)
  • Weinbau trotz Reblaus (Graecii 1890)
  • Aus der biologischen Weinbauversuchsstation (Graecii 1891)

Una cum fratre Rudolpho Goethe atlantem Atlas der für den Weinbau Deutschlands und Österreichs wertvollsten Traubensorten (Vindobonae 1874–78) edidit. Annis inter 1867 et 1871 periodicum Rheinische Gartenschrift, inter 1876 et 1881 periodicum Ampelographische Berichte, et ex anno 1892 periodicum Mitteilungen des Vereins zum Schutz des österreichischen Weinbaues moderabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannover 1913 (Nachdruck Darmstadt 1998), tomus 1, col. 1083 ([1])