Natalis Nelson Messone

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Natalis, vulgo Noël Nelson Messone (die 22 Decembris 1960 natus Ovan in oppido provinciae Ogooué Ivindo) est legatus et politicus Gabonis.

Alumnus est universitatis Kentuckiensis. Ab anno 2003 Lutetiam missus est iuxta ordinem internationalem Francophoniae. Anno 2007 minister vicarius a rebus externis factus est. Senator electus est anno 2009, sed anno insequenti Bruxellis legatus est ad regimen Belgicum Unionem Europaeam. In patriam reditus minister aquarum silvarumque anno 2013, primo ministro Daniele Ona Ondo, deinde die 29 Septembris 2017 minister rerum externarum creatus est, primo ministro Emmanuele Issoze Ngondet. Quod officium usque in diem 7 Maii 2018 retinuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]