Emmanuel Issoze Ngondet

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Emmanuel Issoze Ngondet
Res apud Vicidata repertae:
Emmanuel Issoze Ngondet: imago
Emmanuel Issoze Ngondet: imago
Nativitas: 2 Aprilis 1961; Makokou
Obitus: 11 Iunii 2020; Liberopolis
Patria: Gabon

Emmanuel Issoze Ngondet (Makokou in urbe natus die 2 Aprilis 1961; Libreville mortuus die 11 Iunii 2020[1]) est legatus et politicus Gabonis. Alumnus est universitatis nationalis, unde magister iuris publici scientiaeque politicae absolvit, atque scholae nationalis administrationis Gabonensium. Legatus patriae apud Nationes Unitas bis meruit, a mense Augusto 2008 ad Ianuarium 2009 et a Novembri 2009 usque in annum 2010. In Gabone minister ab energia a mense Ianuario usque in Iunium 2009 fuit candidaturamque Ali Bongo ad praesidis successionem adiuvit, bono eventu. Breviter deinde minister iuxta parlamentum et minister vectigalium fuit. Die 28 Februarii 2012, in patriam denuo reditus, minister rerum externarum factus est. Die 28 Septembris 2016 primus minister creatus est ab eodem Ali Bongo praeside rursus electo.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud ministerium a rebus externis