Abdu Razzaq Guido Kambogo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Abdu Razzaq Guido (vulgo Guy) Kambogo, anno 1974 natus ad Akiéni provinciae Ogooué superioris, est legatus et politicus Gabonis.

Alumnus est universitatis Quebeci Trifluvianensis scholarumque superiorum commercialium Rabatensis et Parisiensis. Liberopoli ab anno 2001 consiliarius fuit apud ministerium oeconomiae Gabonense, sed ab anno 2007 usque in 2013 programma institutorum evolutionis adiuvandorum direxit. A mense Martio 2013, iussu praesidis Ali Bongo, legatus Gabonis iuxta regnum Marocense excubavit. Die 12 Ianuarii 2019 minister a rebus externis factus est sub eodem praeside, primo ministro Iuliano Nkoghé Békalé.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]