Mythus Osiridis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
A laeva: Isis, Osiris maritus, et Horus filius, protagonistae mythi Osiridis. Statua domus viginti secundae.

Mythus Osiridis est fabula elaborata maximi momenti in mythologia Aegyptia antiqua. Quae ad necem Osiridis dei, pharaonis pristini, et consecutiones attinet. Homicidium Osiridis, Seth frater, imperium invadit. Isis, uxor Osiridis, corpus mariti interdum redintegrat, ut ei filium una concipiant. Reliquum fabulae Horum exprimit, progeniem Isidis et Osiridis, qui primum impubes vulnerabilis a matre protegitur, et tum rivalis Seth fit. Eorum pugna, saepe violenta, finitur Horo victore, qui ordinem Aegypto post iniustum Seth regnum restituit, ac rationem resurrectionis Osiridis conficit. Fabula, cum symbolismo multiplice, integra pars est conceptorum Aegyptiorum regni et successionis regalis, pugnae ordinis et confusionis, et praecipue mors et vita futura?. Exprimit praeterea proprietatem necessariam cuiusque ex quattuor numinibus maximi momenti, et multorum elementorum eorum venerationis in religione Aegyptia quae a fabulo derivata sunt.

Textus Pyramidis in Pyramide Teti.

Mythus Osiridis formam primam ante saeculum 24 a.C.n. adepta est. Multa sua elementa in notionibus religiosis orta sunt, sed certamen Hori et Seth pugnam inter regiones in historia Agypti prima vel ex praehistoria partim fortasse revocat. Eruditi exactam naturam rerum ex quibus fabula orta est discernere conati sunt, sed res incerta manet.

Partes mythi in pervariis textibus Aegyptiis leguntur, inter quos sunt textus funerei, incantamenta magica, et fabulae breves. Mythus ergo omnibus aliis mythis Aegyptiis plura singula habet, et tenacior est, sed nullus fons Aegyptius plenam fabulam habet, fontesque versionibus rerum late variant. Scripta Graeca et Romana, praecipue De Iside et Osiride Plutarchi, data addita praebent, quae autem non semper fides Aegyptias exacte referunt. In his scriptis, mythus Osiridis postquam cognitio plurimarum fiderum Aegyptiarum antiquarum amissa erat diu perseverabat, et hodie compertum iam bene habetur.

Nexus interni

Isis Horum nutrit.
Isis, formam avis habens, cum Osire mortuo coit. In quoque latere stant Horus, quamquam ipse nondum natus est, et Isis formam humanam habens.[1]
Caerimonia oris aperti, ritus funereus magni momenti, pro Tutankhamun ab Ay successore actus. Rex defunctus partes Osiris agit, cui Horus traditur caerimoniam egisse.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Meeks et Favard-Meeks 1996:37.
  2. Roth, Ann Macy, "Opening of the Mouth" in Redford 2001:2:605–608.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Assmann, Jan. (1984), 2001. The Search for God in Ancient Egypt. Conv. David Lorton. Cornell University Press. ISBN 9780801437861.
  • Baines, John. 1996. Myth and Literature. In Ancient Egyptian Literature: History and Forms, ed. Antonio Loprieno. Cornell University Press. ISBN 9789004099258.
  • Borghouts, J. F.1978. Ancient Egyptian Magical Texts. Brill. ISBN 9004058486.
  • Broze, Michèle. 1996. Mythe et roman en Egypte Ancienne: les aventures d'Horus et Seth dans le Papyrus Chester Beatty I. Peeters. ISBN 978-9068318906.
  • David, Rosalie. 2002. Religion and Magic in Ancient Egypt. Penguin. ISBN 9780140262520.
  • Englund, Gertie. 1989. The Treatment of Opposites in Temple Thinking and Wisdom Literature. In The Religion of the Ancient Egyptians: Cognitive Structures and Popular Expressions, ed. Gertie Englund. Academiae Ubsaliensis. ISBN 9789155424336.
  • Faulkner, Raymond O. 1973. "The Pregnancy of Isis," a Rejoinder. The Journal of Egyptian Archaeology 59. JSTOR 3856116.
  • Goebs, Katja. 2002. A Functional Approach to Egyptian Myth and Mythemes. Journal of Ancient Near Eastern Religions 2(1).
  • Griffiths, J. Gwyn. 1960. The Conflict of Horus and Seth. Liverpool University Press.
  • Griffiths, J. Gwyn, ed. 1970. Plutarch's De Iside et Osiride. University of Wales Press.
  • Griffiths, J. Gwyn. 1980. The Origins of Osiris and His Cult. E. J. Brill. ISBN 9789004060968.
  • Hart, George. 2005. The Routledge Dictionary of Egyptian Gods and Goddesses. Ed. 2a. Routledge. ISBN 9780203023624.
  • Lichtheim, Miriam. (1973) 2006. The Old and Middle Kingdoms. Ancient Egyptian Literature, 1. Sicagi: University of California Press. ISBN 9780520248427.
  • Lichtheim, Miriam. (1976) 2006. The New Kingdom. Ancient Egyptian Literature, 2. Sicagi: University of California Press. ISBN 9780520248434.
  • Mathews, Thomas F., et Norman Muller. 2005. Isis and Mary in Early Icons. In Images of the Mother of God: Perceptions of the Theotokos in Byzantium, ed. Maria Vassiliaki. Ashgate Publishing. ISBN 9780754636038.
  • Meeks, Dimitri, et Christine Favard-Meeks. (1993) 1996. Daily Life of the Egyptian Gods. Conv. G. M. Goshgarian. Cornell University Press. ISBN 9780801482489.
  • Mettinger, Tryggve N. D. 2001. Rhe Riddle of Resurrection: "Dying and Rising Gods" in the Ancient Near East. Almqvist & Wiksell. ISBN 9789122019459.
  • O'Connor, David. 2009. Abydos: Egypt's First Pharaohs and the Cult of Osiris. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 9780500390306.
  • Pinch, Geraldine. 2004. Egyptian Mythology: A Guide to the Gods, Goddesses, and Traditions of Ancient Egypt. Oxoniae: Oxford University Press.ISBN 9780195170245.
  • Redford, Donald B., ed. 2001. Oxford Encyclopedia of Ancient Egypt. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780195102345.
  • Smith, Mark. 2008. Osiris and the Deceased. In UCLA Encyclopedia of Egyptology, ed. Jacco Dieleman et Willeke Wendrich. Angelopoli: Department of Near Eastern Languages and Cultures, University of California.
  • Smith, Mark. 2009. Traversing Eternity: Texts for the Afterlife from Ptolemaic and Roman Egypt. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780198154648.
  • te Velde, Herman. 1967. Seth, God of Confusion. Conv. G. E. Van Baaren-Pape. E. J. Brill.
  • Tobin, Vincent Arieh. 1989. Theological Principles of Egyptian Religion. P. Lang. ISBN 9780820410821.
  • Wilkinson, Richard H. 2003. The Complete Gods and Goddesses of Ancient Egypt. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 9780500051207.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]