Mythistoria sentimentalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mythistoria sentimentalis,[1] vel mythistoria prudentiae,[1] est genus litterarum saeculi duodevicensimi, quod sentimentalitatem, sentimentalismum, et sensibilitatem, affectus animi moventes notionesque intellegentes, celebrat. Sentimentalismus, a sensibilitate praecipue distinguenda, fuit mos et modus scribendi in poesi et fictio qui saeculo duodevicensimo ineunte coepit, ad rationalismum aetatis Augustanae referens.

Inter notissimas mythistorias sentimentales Anglice compositas sunt Pamela, or Virtue Rewarded Samuelis Richardson (1740), The Vicar of Wakefield Oliverii Goldsmith 1766), Tristram Shandy Laurentii Sterne (1759–1767), A Sentimental Journey Through France and Italy Henrici Brooke (1768) et The Fool of Quality eiusdem scriptoris (1765–1770), The Man of Feeling Henrici Mackenzie (1771), et Castle Rackrent Mariae Edgeworth (1800). Exempla continentalia sunt Julie, ou la nouvelle Héloïse Ioannis Iacobi Rousseau et eius autobiographia Confessions (1764–1770), atque imprimis Die Leiden des jungen Werthers, mythistoria Ioannis Volfgangi Goethii (1774).[2] Exempla Americana sunt The Wide, Wide World Susannae Warner (1850), et mors Parvae Evae in Uncle Tom's Cabin Harriettae Beecher Stowe (1852).[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Cuddon 1999:809. Abrams 1999:283.
  3. Abrams 1999.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abrams, M. H. 1999. A Glossary of Literary Terms. Ed. 7a. Fort Worth: Harcourt Brace.
  • Braudy, Leo. 1973. The Form of the Sentimental Novel. NOVEL: A Forum on Fiction 7(1):5-13.
  • Cuddon, J. A. 1999. The Penguin Dictionary of Literary Terms and Literary Theory. Ed. 4a. Londinii: Penguin Books.
  • Maxwell, Richard, et Katie Trumpener, eds. 2008. The Cambridge Companion to Fiction in the Romantic Period.