Latinitas bona

Mythistoria gothica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Strawberry Hill, villa aedificata modo « renascentiae gothicae » a scriptore Horatio Walpole.

Mythistoria gothica est genus litterarium Anglicum, ad vastius genus mythistoriarum pertinens. Mythistoriam nigram praecedens, mythistoria gothica cum Horatii Walpole The Castle of Otranto sive De Castello Hydruntensi (1764) nasci generaliter censetur, abque 1830 paulatim declinare, ut horrificarum litterarum mos in Europa instituitur. Mythistoria gothica Anglica illuminismi motum parte continuit, etsi spiritu differre incipit: nam desinente XVIIIo saeculo illuminismus reprehenditur.

Chronologia[recensere | fontem recensere]

Mythistoria gothica congruit studio de lugubribus rerum deque animae motibus quod XVIIIo saeculo in Europa apparet, e.g. cum scriptore Antonio Francisco Prévost, cuius opus L'Histoire de Monsieur Cleveland, fils naturel de Cromwell (1731-39) prius Anglice conversum Londinii publicatur[1].

Mythistoriae gothicae nascentia coniungitur cum architecturae gothicae nova patefactione in Anglia secundo dimidio XVIIIi saeculi, et generalius cum praeteriti studium. Horatius Walpole, Anglicus nobilis politicus et Claudinae Guérin de Tencin amicus, sibi aedificetur iubet castellum mediaevalis generis in colle Strawberry Hill. Walpole primus est qui mythistoriae gothicae historicae elementa colligit inThe Castle of Otranto (1764): fabula in mythico Cruciatarum tempore, mediaevali scaenario agitur, supernaturaleque includit et contemporaneae personae victimae sunt praeteritorum mysteriorum[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Prévost et suus Cleveland (Francogallice)
  2. Préface du Comte de Comminges, 3e édition Le genre frénétique (Francogallice)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]