Modus articulandi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Modus articulandi linguo-labialis, ubi apex aut lamina linguae labro superiori admovetur.

Modus articulandi est ratio, qua consonantes digeri solent in duas partes, quae sunt resonantes et constrictivae. Modi articulandi iis definiuntur positionibus, in quibus articulatra sive meatus vocalis partes activae ita vocem humanam mutant, ut dictum, cum ex ore exit, ab aliis hominibus intellegi possit. Articulatra sunt labra (praesertim labrum inferius, quod maxillae inferioris musculis labro superiori admovetur), lingua (praesertim corona[1] linguae) et uvula; quin etiam plicas vocales addamus, quibus phonatio nascitur.

In constrictivarum consonantium articulatione aëris corpus in quoque loco aut plene aut partim constringitur articulatro. Resonantes, consonantes natura sonorae, plicis vocalibus activis efficiuntur.

Fricativa alveolo-palatalis [ɕ]

De gradibus stricturae[recensere | fontem recensere]

Fricativa postalveolaris [ʃ]

Flumen aëris e pulmonibus emissum in meatu vocis quoddam aëris corpus est, quod articulatris in variis locis aut plene aut partim constringitur ita ut mutationes quaedam vocis efficiantur. Consonantium qualitates stricturae gradibus definiuntur. Strictura plena sive clausura consonantes mutas, sicut [p] et [b], efficit.[2] Sin autem flumen aëris non plene sed satis occluditur ad sonum velut fricantem producendum, de consonantibus fricativis, sicut [f], agitur. Si vero flumen aëris, licet paullulum constringatur, paene expedite meat, de semivocalibus, sicut [w], et consonantibus lateralibus, sicut [l], agitur, quae coniunctim approximantium classem faciunt. Si denique flumen aëris in meatu vocali nullis angustiis constringitur, aperturam plenam habemus, quae vocalium propria est.

De formis stricturae[recensere | fontem recensere]

Duae species fricativarum ex forma stricturae cognoscuntur.

  • Strictura sulcalis: cum lingua ad dentes alveolosve admota stricturam sulciformem efficit, sonus sibilus producitur. Fricativae ita natae, sicut [s] et [ʃ], sibilantes appellantur.[3]
  • Strictura rimalis: Fricativae aliis articulationis locis (sicut lingua, labris, dentibus prioribus, uvula) natae sonum quendam spiritalem habent, cum ex strictura rimae simili exeunt. Itaque hae consonantes, sicut [ɸ] et [v], interdum spirantes appellantur.

Sunt etiam consonantes quae quam brevissimarum mutarum serie consistunt aut simpliciter mutae brevissimae sunt.

  • Strictura tremula: Si articulatrum quoddam (saepessime quidem apex linguae aut uvula sed etiam labra) flumine pressuraque aëris ita vibrat ut vox celeris clausurarum et resolutionum vicibus alternet, de consonantibus tremulis[4] agitur. Tremulae, sicut [r] et [R], quam brevissimis mutis deinceps repetitis consistere videntur.
  • Strictura tremula simplex: Si apex linguae unam tantum brevem et debilem clausuram facit, de tremula simplici, sicut [ɾ], agitur.

Conspectus articulandi modorum[recensere | fontem recensere]

Consonantes modo articulandi in constrictivas et resonantes dividi possunt.

Constrictivae[recensere | fontem recensere]

In articulandis constrictivis aëris corpus aut plene aut partim constringitur articulatro.

  • Consonans muta sive clusilis nascitur, si flumen aëris, ne ex ore neque ex naribus exeat, primo ad brevissimum plene obstruitur, deinde clausura remota subito resolvitur. Nonnullis linguis etiam eius modi mutae sunt, quibus resolutio non fit. Omnes linguae mundi mutas habere videntur.
  • Consonans fricativa efficitur rima tam angusta in meatu vocali facta, ut flumen aëris aegre permeet. Plerisque mundi linguis una aut plures fricativae sunt, quamquam linguis Australiensibus omnino deesse videntur. Fricativae apice linguae articulatae saepe sibilantes appellantur.
  • Affricata est consonans clusilis, quae in fricativam resolvitur. Cum in eo est ut resolvatur clusilis, tam parva in ore fit rima, ut flumen aëris eam permeans stridorem fricantem producat.

Resonantes[recensere | fontem recensere]

Resonantes sunt consonantes natura sonorae.

  • Consonans nasalis nascitur, si cavo oris occluso flumen aëris per meatum nasalem exit. In articulandis nasalibus plicae vocales activae sunt. Nasalis quo modo sonet, loco clausurae definitur, nam toni partiales vocis sonorae ex plicis vocalibus emissae firmantur aut debilitantur prout lingua aut labra posita sunt.
  • Liquidae sunt consonantes, quae fricativis minore et semivocalibus maiore stridore fricanti pronuntiantur. Liquidae in laterales et tremulas dividi solent.
    • Laterales sunt consonantes admodum similes semivocalium. In lateralibus, sicut [l], producendis flumen aëris alterutrum aut utrumque latus linguae praetermeat.
    • Consonans tremula est tamquam clusilium eodem loco deinceps repetitarum series.
  • Semivocalis est approximans stridore aliquantum liquidis consonantibus debiliore.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Corona maxime mobiles linguae partes significat, quae sunt apex et lamina.
  2. Itaque mutae interdum etiam clusiles et occlusivae appellantur.
  3. Sunt qui etiam de stridentibus consonantibus loquantur.
  4. Quae etiam vibrantes dici possunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Clark, John & Yallop, Colin (1995). An introduction to phonetics and phonology. 2nd edition. Oxford: Blackwell.
  • Flemming, Edward (2001). Scalar and categorical phenomena in a unified model of phonetics and phonology. Phonology 18, 7–44.
  • Fromkin, Victoria A. (ed. 1985) Phonetic linguistics. Essays in honor of Peter Ladefoged. Orlando: Academic Press.
  • Hardcastle, William J. & Laver, John (eds. 1997) The Handbook of Phonetic Sciences. Oxford: Blackwell.
  • Hayes, Bruce & Kirchner, Robert Martin & Steriade, Donca (eds. 2004). Phonetically based phonology. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Kingston, John & Diehl, Randy L. (1994). Phonetic knowledge. Language 70, 419–454.
  • Ladefoged, Peter & Maddieson, Ian (1996). The Sounds of the World's Languages. Oxford: Blackwell.
  • Pompino-Marschall, Bernd (2003). Einführung in die Phonetik. 2. Auflage. Berlin: de Gruyter.
  • Solé, Maria-Josep (2002). Aerodynamic characteristics of trills and phonological patterning. Journal of Phonetics 30, 655–688.
  • Solle, Reinhold (1975). Sprechbewegung und Sprachstruktur. The Hague & Paris: Mouton.