Museum Rennsteig

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Museum Rennsteig in Neustadt, Thuringia
Conclave in museo

Museum Rennsteig (Theodisce: Rennsteigmuseum) invenitur in Neustadt am Rennsteig (Circuli Ilm) in domu pristini musei de regionali historia. Informtiones potueris ibi cerpere de semita Rennsteig quae videlicet et Thuringiam et Bavariam tangit.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

In situ proferuntur libri fascicula elenchi ad instar bibliothecae magnae specialis. Pars maior narrat de semita Rennsteig ipsa. Ad informationes scientificas citius inveniendas catalogus quidam bonus quoque institutus est.

Pars magni momenti altera index quidam de terminis est, complectens nunc plus quam 1300 res quae ad Rennsteig spectari possint. Termini classificantur sic (dantur lapidum termini technici lingua Theodisca):

  • Ländergrenzsteine, lapides ad terrarum fines
  • Dreiherrensteine, lapis quo trium diversorum regantium terrae tanguntur
  • Forstgrenzsteine, de saltuariis regionibus
  • Ämtergrenzsteine, ad nominandos magistratus diversis rebus responsales
  • Leseholsteine
  • Markierungs- und Hinweissteine, monumenta parva
  • Obelisken, obelisci
  • Wüstungen, markante Bäume und Gräber (territoria non silvosa, arbores potissimae, sepulchra)

De his omnibus rebus documentatio fit et photographemata multa monstrantur. Catalogus terminorum paginas 4050 habet. Insuper alii libri specialis comprehendunt paginas 3400 in 44 paragraphis distributas.

Documentatio facta est etiam de geodaesiaco incepto annorum 2002 et 2003. Tunc non solum tabulae quoad distantiarum indicem modernizari sed etiam generatim informationes in antiquis scriptis datae verificari potuerunt. Ita affirmationes falsae corrigebantur.

Chronica[recensere | fontem recensere]

Plus quam 360 dies cum 820 spectaminibus eventibusque in Chronica Rennsteig dantur. Ibi lectio fit de:

Supplementaria[recensere | fontem recensere]

Waltraut Schulz et Herbertus Roth, compositores cantilenae vulgatissimae praetitulatae "Rennsteiglied", quoque honorificantur. De historia regionali, de quaestibus diversis et de oppido Neustadt ipso etiam informaberis libris, rebus, insignibus multis. Expositio de carbone ligni conficiendo, de faciendis ramentis sulphuratis, de sigaris fabricandis, de vitris formandis, de capsulis faciendis quoque adest.

Gulielmus Schmidt-Gentner (1894 - 1964), propugnator in musica pelliculis composita etiam angulum sibi reservatum in museo habet nam natus est in Neustadt homo ille, filius urbis celeberrimus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum de Rennsteig spectant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]