Sodalitas Rennsteig 1896

E Vicipaedia
Locus ubi olim domus saltuaria Weidmannsheil stabat, in qua condita est sodalitas nostra
Lapis memorialis pro editore Reinholdo Jubelt, anno 1934 a sodalitate erectus
Monumentum pro milite historicoque Brunone Germar (1873-1924) apud Masserberg - quod sodales migratorii erexerant
Periodicum sodalitatis

Sodalitas Rennsteig (Theodisce: Rennsteigverein 1896; compendiarie: RV sive RSV) societas migrantium Thuringiensium Bavariorumque est. Fundata est anno 1896 in oppido Steinbach am Wald in Franconia Superiori. Sedes sodalium centralis invenitur in vico Zapfendorf (etiam in Franconia sito), periodicum eorum autem nuncupatur Mareile.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ludovicus Hertel, magister et historicus et linguista e Thuringia (Graecia Variscorum) scripsit in libro hospitum domus saltuariae Waidmannsheil (proh dolor aedes anno 1988 incendio destructae sunt) apud Steinbach mense Octobri 1892: se censere associationem esse condendam. Quod consilium decem fautores semitae Rennsteig atque Silvae Thuringiensis sigillaverunt, inter quos et Aloysia Gerbing et Ioannes Bühring. Horis matutinis dominicae pentecostalis anni 1896 (i.e. die 24 Maii) fundatio solemniter facta est: promittebant res periegeticas fovendas semitamque historice explorandam esse.

In festis conditoriis incohata est migratio prima officialis ab initio semitae (Hörschel apud Ysenacum) usque ad eius finem (in Blankenstein / Circulus Saale-Orla. Mox libellus indicatorius praetitulatus Der Rennsteig des Thüringerwaldes editus est, quam exaraverant Bühring et Hertel. Aliae duae editiones usque annum 1930 factae sunt, quae migrantes iuvarent. Praeses multos annos fuit Iulius Kober.

Scopi, vita socialis, munera[recensere | fontem recensere]

Sodalibus associationis citatae cordi sit convervatio semitae Rennsteig, negotiis documentariis haud neglectis. Post res novas postcommunisticas anni 1989 associatio aucta est membris priscae Reipublicae democraticae Germanica advenientibus. Celeriter sedes secundariae in oppidis Thuringiensibus XII nascuntur, nempe in: Hörschel-Eisenach, Neuenhof, Stedtfeld, e, Ruhla, Weida, Ernstthal, Hainich-Rennstieg, Steinbach-Bad Liebenstein, Hartgemeinde, Blankenstein, Waltershausen. In Bavaria autem duo greges tantummodo sunt, in Steinbach am Wald et in Zapfendorf. Nostris diebus sodalitati plus quam 1400 membra sunt.

Tempore paschali anni 1991, post annos XL, prima officialis migratio trans totam semitam Rennsteig fieri potuit, quippae quod Germania longe divisa vetuisset. Aestivae et autumnales migrationes insuper refiebant, quae - si migratio a principio usque ad terminum efficitur - termino technico "Runst" appellatur. Similes semitae a sodalitatibus autochtonicis alibi cooperantibus attingi potuerunt: Hainich-Rennstieg, Sallmannshäuser Rennsteig, Breitunger Rennsteig, Höhenweg zum Rhein, Nees-Rennsteig, Schmücke-Rennsteig, pars orientalis viae Blauer Kammweg zum Riesengebirge. Pittacia nomismata signa antiqua reficiebantur et redistribuebantur.

His diebus elenchus scribitur de terminis adhuc in situ stantibus necnon de aliis monumentis et rebus historicis ad semitam Rennsteig sitis. Effectus aliquando fortasse erit restauratio status officialis protectorii super semitam Rennsteig, quem gubernium provinciae Thuringiensis restaurare possit. Namque status talis anno 1940 vigente iam non valet.

Fructuosa valde est collaboratio amicorum semitae Rennsteig cum Foedere societatum montanarum migratoriarumque Germanicarum. Quotannis multi legati in Die migratorio Germanico participant. Ecce associationes quibuscum cooperatio laudabilis fit: Thüringer-Wald-Verein, Oberhessischer Gebirgsverein, Frankenwaldverein, Verein für Schmalkaldische Geschichte und Landeskunde, Naturparkverein Thüringer Wald. Addendae sunt res iugiter perficiendae cum Officio rebus periegeticis in Saltu Thuringiensi augendis sive cum redactione praetitulata Rucksack (=pera, mantica) radiophoniae Germaniae Centralis (MDR). Praeterea sedes singulae munera sua propria in regione sua implent.

Scopus maximi momenti ut in initio est et hodie semitae conservatio et migratio communis: in semita Rennsteig Bavarica-Thuringiensi, sed etiam aliis in itineribus in Germania, quibus nomen idem. Id in documentis novis sublineatur, quae anni 1993 praesentata sunt.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]