Elisabeth Streller

E Vicipaedia
Streller in exploranda semita Thuringiensi maxime occidentali operam egregiam dabat, cui nomen Sallmannshäuser Rennsteig. Index istius non ita bene notae viae nobis datur signo S.

Elisabeth Streller (nata Reichenbach in vico quodam Circuli Wartburg apud Behringen die 17 Octobris 1879; mortua Ysenaci die 14 Ianuarii 1939) fuit fautrix lustrationum et historica regionalis Germanica.

Vita[recensere | fontem recensere]

Educatione professionali egens Hilpertohusae et Ysenaci laborabat. Migratione pentecostali trans totam semitam Rennsteig perfecta ita inflammata est ut statim Sodalitati Rennsteig 1896 adhaereret. Ibi inter membra maxime activa numerabatur. Non solum migrabat sed etiam indefessa explorationes de Rennsteig fecit. Annos triginta bono exemplo fuit in labore pro sodalitate et pro indagatione de similibus semitis in terris linguae Theodiscae.

Adiuvit ut duo volumina libri explicatorii, qui dicebatur, ederentur et semitam similem ad Sallmannshausen (apud Gerstungen) instituit atque porro curabat. In semitis Thüringen-Rhein-Höhenweg et Germanischer Rennweg vel prima femina spatians fuit; sectionem nartaroriam quoque in sodalitate institui iussit.

Honorata est tabula aurea nartatoria. Velut Aloysia Gerbing operam maximam navabat dabatque pro rebus ad Rennsteig spectantibus et pro peragrationibus scientificis. In inceptis eius elucet grandis examinatio terminorum anno 1934, quam revera cura maxima perfecit. Mense Augusto 1938 migrationem praeparatoriam per semitam fecit, quae eius novissima vagatio maior fuisse videtur.

In anni 1939 tomo altero periodici praetitulati Die Mareille lineae Iacobi Grimm hae in eius honorem sunt citatae: "Wer seine Heimat lieb hat, der muß sie auch verstehen wollen; wer sie verstehen will, muß überall in ihre Geschichte zu dringen suchen."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Conversio: Quicumque patriam amat, eam intellegere debet. Qui autem eam intellegere velit, historiae studeto!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]