Iulius de Plänckner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Julius von Plänckner, circa annum 1845
Specula ad monticulum Großer Beerberg ad semitam Rennsteig sita anno 2006 ante reconstructionem

Iulius de Plänckner (natus die 9 Februarii 1791 Penig in oppido Saxoniae, mortuus die 12 Martii 1858 Gotae) chartographus et miles Germanus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pläncker in exercitu Saxonico inde ab anno 1806 quasi omnibus expeditionibus particeps Gotae praefectus militum creatus est. Fama eius crescebat cum montes multos tota in Germania dimetiretur. Eius frater fuit Othello de Plänckner miles et scriptor. Anno 1829 primam vagationem completam per seminam Rennsteig fecit et statuit ubi semita conduceret. Obeliscus apud Oberhof honorat laborem eius in strata nova construenda inter Gotam et Sulaham.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Der Thüringer Wald, Gotae 1830
  • Die deutschen Rheinlande, Gotae 1833
  • Der Inselberg und seine Aussicht, Gotae 1839
  • Piniferus. Taschenbuch für Reisende in das Fichtelgebirge, Curiae Variscorum 1839
  • Die Fränkische Schweiz, Coburgi 1841

Fons[recensere | fontem recensere]

Pierer's Universal-Lexikon, vol 13, Altenburgi in Misnia 1861, p. 177, quae relegi possunt hic in interreti.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium de Plänckner spectant.