Museum Lithuanicum Apiculturae Antiquae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alvearia sculpta in terra musei.

Museum Lithuanicum Apiculturae Antiquae (Lithuanice Senovinės bitininkystės muziejus), anno 1984 prope Stripeikiai in Lithuania boreorientali constituta, historiam apiculturae regionis exhibet. Museum, pars Horti Nationalis Aukštaitija, a Bronio Kazlas apiario conditum est.

Consistebat museum anno 2006 ex sex aedificiis, quingentis fere ostentationibus, et viginti quinque signis foris sitis. Nonnulla ex musei signis ligneis alvearia continent. Signa positum apium in mythologia et eruditione populare orbis terrarum vehementius dicunt, figuras Aegyptiacas et Americanas Nativas ac deum Babilas deamque Austėja, deitates Lithuanicos, comprehendentia. Haec signa a Theophilo Patiejūnas et Hippolyto Užkurnis sculpta sunt.

Inter ostentationes sunt alvearia lateribus vitreis praedita ut salutatores apes laborantes observare possint, congeries instrumentorum rusticorum, et exempla personarum quas apes pollinatione agunt. Varietas alveariorum multos arborum truncos comprehendit, qui a saeculo quinto decimo ad saeculum vicensimum usurpabantur.

Academia Veterinaria Lithuanica dicit apes Lithuanicas omnino esse pacatas. Sunt subspecies speciei Apis melliferae, apis Europaeae, quae apibus melliferis Italicis minores, apibus melliferis Caucasicis maiores sunt.

Apis mellifera pro symbolo amicitiae in Lithuania est, ubi vox bičiulis 'apiariolus' est amans appellationis forma. Anno 2005 Victor Yushchenko praeses Ucrainae apes et tria alvearia Valdas Adamkus praesidi Lithuaniae donavit, quae a museo accepta sunt.

Museum a Maio ad Octobrem apertum est. Feriae messis mellis Augusto habetur, et museum "honey bar" vehementius dicit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Coordinata: 55°24′32″N 25°56′42″E / 55.409°N 25.945°E / 55.409; 25.945

Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!