Muri (Argovia)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Muri (discretiva)

Muri (-orum, m.) sunt commune Helvetiae in parte austro-orientali pagi Argoviae et caput districtus homonymi. Commune hodiernum Murorum anno 1816 ortum est, cum vici Langdorf, Egg, Hasli et Wey in unum confusi sunt.

Muri
Vexillum Murense

Notatiae elementi
Pago: Argoviae
Provincia: Muri
Ambitus: 12.34 km²
Altitudo: circa 460 m super maris aequor
Populatio: 6778 (fine anni 2008)
Pars Helvetiae ab: circiter 1415
Lingua: Theodisca
Pagina domestica: www.muri.ch
Municipii situs in pago Argoviae
Muri-Wey cum monasterio Murensi

Historia[recensere | fontem recensere]

Res inventae Muros iam Neolithico et Aetate Aenea incultos esse demonstrare videntur. Anno 1929 in communis limite meridiano tumulus Aetatis Hallstattensis repertus est.

A primo saeculo etiam Romani in territorio communis domicilia collocaverunt, quae autem circa annum 260 ab Alamannis deleta sunt. Cum iidem his locis octavo vel nono saeculo sedes stabiles constituerunt, locum ob muros Romanos relictos Murahe (Latine: Muri) appellaverunt.

Historia Murorum cum Domo Habsburgensi coniuncta est: Comes Radbot de Habsburg et Ita de Lothringen, coniunx, anno 1027 Monasterium Murense condiderunt. Monasterium opibus et gravitate per saecula crescebat, ut tandem etiam monasterium principale nominaretur et ditissimum monasterium Helvetiae haberetur. Quod autem anno 1841 a gubernatione pagi Argoviae suppressum est.

Anno 1415 Muri a Confoederatione Vetere occupati partes Praefecturae Liberae facti sunt.

Nexus interni

Incolae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Georgius Germann: Die Kunstdenkmäler des Kantons Aargau, Band V: Der Bezirk Muri (Bern 1967).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Muros spectant.