Monumentum Nationale Martini Lutheri King Iunioris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Monumentum Nationale Martini Lutheri King Iunioris est monumentum in Campo Nationali Vasingtonia (D.C.) die 28 Augusti 2011 dicatum, anniversario duodequinquagensimo orationis "I Have a Dream." Aedificium, Monumentum FDR adiacens, inter monumenta Lincolnianum et Ieffersonianum, nationalem internationalemque Martini Lutheri King Iunioris laborem pro imagine perfectae Americae (pro "somnio Americano," exemplari cui potestatem et spem ascripsit), et pro libertate, democratia, omniumque potestate celebrat. Omne monumentum, trans quattuor agros (acres) patens, post plus quam viginti annos excogitandi, petendi, aedificandi aperuit.[1]

Hoc non est primum monumentum Afroamericanis Vasingtoniae dicatum, sed King est primus Africano-Americanus in vel prope Campum Nationale et solum quartus non Praeses Civitatum Foederatarum sic decoratus. Monumentum a Ministerio Saeptorum Nationalium administratur.

Martinus Lutherus King Iunior[recensere | fontem recensere]

Martinus Lutherus King Iunior (15 Ianuarii 1929—4 Aprilis 1968), Americanus philosophiae doctor, minister Christianus, scriptor, concitator reipublicae, egregius motus iurum civilium Africano-Americanorum dux,[2] fuit vir notissimus et persona insignis amplificationis iurum civilium in Civitatibus Foederatis atque adeo per orbem terrarum, rationibus inviolentiae secundum doctrinas Mahatmae Gandhi adhibendis.[3] King saepe ut heroicus in historia liberalismi hodierni Americani dux monstratur.[4]

Martinus Lutherus King Jr. orationem "I Have a Dream" habet per Iter in Vasingtoniam Occupationis Libertatisque Causa anni 1963.

Ipse, minister Foederis Nationale Progressivum Baptistarum, iuvenis factus est concitator iurum civilium.[5] Anno 1955, Montgomerianam Laophoriorum Recusationem (Montgomery Bus Boycott) duxit et anno 1957 Conloquium Meridianum Ductus Christiani (Southern Christian Leadership Conference) condere adiuvit, cuius fuit primus praeses. Conatus King ad Iter in Vasingtoniam Occupationis Libertatisque Causa anni 1963 iniecerunt, ubi King orationem "I Have a Dream" habuit. Imaginem perfectae Americae ibi auxit ut exemplar societatis coloribus caecae comprehenderet, et suam publicam confirmavit existimationem ut unus ex maximorum historiae Civitatum Foederatarum oratorum.[6]

Anno 1964, King factus est iuvenissimus vir cui Praemium Nobelianum Pacis Componendae concessum erat, pro suo opere ad finiendam segregationem phyleticam et phyletismum per contumaciam civilem et per alias rationes inviolentas.[6] Tempore suae mortis, anno 1968, paupertatem Bellumque Indosinense II finire conabatur.[7][8]

King [[Caedes Martini Lutheri King Iunioris|insidiis interfectus est die 4 Aprilis 1968]] Memphide Tennesiae.[6] Cui post mortem anno 1977 concessus est Praesidentialis Libertatis Clipeus (Presidential Medal of Freedom) et anno 2004 Congressionalis Aurei Clipeus (Congressional Gold Medal). Dies Martini Lutheri King Iunioris anno 1986 institutus est ut dies festus foederalis Civitatum Foederatarum, qui omnibus in civitatibus anno 2000 primum celebratus est.[9][10][11]

Historia propositi[recensere | fontem recensere]

Conspectus monumenti

Monumentum est consequentia diuturni conatus ab Alpha Phi Alpha ad erigendum monumentum King dicatum.[12] King fuerat sodalis huius fraternitatis, organizationi decennio 196 initiatus, cum discipulus in Universitate Bostoniensi esset.[13] Suis studiis academicis perfectis, King sodalis fraternitatis mansit, et principalem orationem inter fraternitatis cenam quinquagensimum festum diem anniversarium celebrantem anno 1956 habuit.[13]

Locus et structura[recensere | fontem recensere]

Situs monumenti Vasingtoniae

Viarius monumenti locus est "1964 Xysti Libertatis, meridio-occidentalis, Vashingtoniae, DC," anno 1964 ut recta citatio Actus Iurum Civilium 1964 selecto, gravissimum per motum iurum civilium sciscens, in quo King magnas partes egit.[14] Media monumenti pars est locus ex oratione "I have a dream": Ex monte desperationis, lapis spei.[15] Statua ipsius, triginta pedes alta, nomine "Lapide Spei," prope duo alios granitis lapides stat, qui "Montem Desperationis" exprimunt.[15] Spectatores Montem Desperationis ad verbum transgrediebuntur ut Lapidem Spei attingant, "se per certamen moventes sicut Doctor King vivus."[16]

Hoc monumentum non est primum in capite civitatis quod Africano-Americanum celebrat, propter monumentum iam exstat pro Maria McLeod Bethune, conditrice Concilii Nationalis Mulierum Nigricolorum, quae haud sollemni more fuit consiliaria Praesidis Franklinii D. Roosevelt.[17] Sua statua, septendecim pedes alta, in Horto Lincolniano, viis Capitolii Orientalis et duodecimo boreo-orientali, stat.[17] Monumentum autem King est primum monumentum Africano-Americano dicaturum in vel prope Campum Nationalem.[17]

Dedicatio[recensere | fontem recensere]

Monumentum pro spectatoribus die 22 Augusti 2011 aperuit (lenis dedicatio appellabatur).[18] Rita autem dedicatio fieri intendebatur hora 11 a.m. diei 28 Augusti 2011, post concentum hora 10 habitum, et alter concentus hora 2 p.m. fieri, sed dies ob accessum Huracani Irenae prolatus est.

Monumentum die 16 Octobris 2011 rite dedicatum est, Praeside Baraco Obama, Vice Praesidente Iosepho Biden praesentibus. Obama et alii reipublicae lumina memoria dignas habuerunt orationes. Aretha Franklin Stevieque Wonder carmina cecinerunt.[19] Sollemnia multas alias personas comprehenderunt, praecipue propinquos familiae King; Ioannem Lewis, Iesse Jackson, et Andrean Young, duces motus iurum civilium; Iacobum Foxx, histrionem; et Georgium Lucas, pellicularum factorem.[19]

Sculptor et delectus lapis[recensere | fontem recensere]

Nomen subscriptum Lei Yixin

Lei Yixin, artifex ex Re Publica Popularis Sinarum, mediam monumenti partem sculpsit, statua King[20] et Lapide Spei non exclusis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "A Dream Fulfilled, Martin Luther King Memorial Opens". New York Times. 22 Augusti 2011 .
  2. Schlesinger, Arthur M. (2002) [1965], A Thousand Days: John F. Kennedy in the White House, p. xiv .
  3. D'Souza, Placido P. (20 Ianuarii 2003). "Commemorating Martin Luther King Jr.: Gandhi's influence on King". San Francisco Chronicle 
  4. Krugman, Paul R. (2007), The Conscience of a Liberal, p. 85 .
  5. Lischer, Richard. (2001). The Preacher King, p. 3.
  6. 6.0 6.1 6.2 nobelprize.org, retrieved 5 Augusti 2011.
  7. http://www.americanrhetoric.com/, retrieved 5 Augusti 2011.
  8. "King focused on ending poverty," retrieved 5 Augusti 2011.
  9. http://www.timeanddate.com/, retrieved 5 Augusti 2011.
  10. Congressional Gold Medal, retrieved 5 Augusti 2011.
  11. Presidential Medal of Freedom, retrieved August 5, 2011.
  12. "Martin Luther King, Jr.". Alpha Phi Alpha Fraternity, Eta Lambda chapter  Formula:Dead link
  13. 13.0 13.1 Wesley, Charles H. (1981). The History of Alpha Phi Alpha, A Development in College Life (14th ed.). Chicago, IL: Foundation. pp. 381–386 
  14. Memorial site, from memorial website.
  15. 15.0 15.1 suitland.wusa9.com, retrieved August 5, 2011.
  16. Design elements section of memorial website, retrieved August 5, 2011.
  17. 17.0 17.1 17.2 http://www.fodors.com/, retrieved 9 Augusti 2011.
  18. Week of Dedication, retrieved 10 Augusti 2011.
  19. 19.0 19.1 http://www.washingtonpost.com/, retrieved Aug 5, 2011.
  20. "Chinese master sculptor to produce MLK memorial carving". CNN. 2007-02-15 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]