Miltiades (vir militaris)

E Vicipaedia
Miltiades

Miltiades (Graece: Μιλτιάδης), qui Athenas servaverat, strategus, tributus est honor talis : scilicet in tabula, in qua Marathonis victoria depicta fuit, effulgebat ante alias imago eius, pugnantes adhortantis et proelium committentis. In tanto duce summa erat, non modo Athenis, sed etiam apud omnes civitates auctoritas, et nobile nomen, et laus rei militaris maxima. Ille tamen proditionis accusatus fuit, et pecunia mulctatus ab ingratis civibus. Hanc pecuniam quod solvere non poterat, in vincula publica coniectus est, et in carcere, aeger vulneribus, diem obiit supremum. Athenienses autem postea culpae suae poenituit, et Miltiadi sepulchrum erectum est iuxta commilitonum tumulos in campo Marathonis.

Cornelius Nepos plura de Miltiade scripsit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!