Latinitas nondum censa

Milcolumbus Turnbull

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Milcolumbus Turnbull
Res apud Vicidata repertae:
Milcolumbus Turnbull: imago
Nativitas: 24 Octobris 1954; Sydneium
Patria: Australia

Officium

Officium: Minister for Broadband, Communications and the Digital Economy, Member of the Australian House of Representatives, Leader of the Opposition, Minister for Sustainability, Environment, Water, Population and Communities (Australia), Prime Minister of Australia, Minister for Broadband, Communications and the Digital Economy
Munus: diurnarius, Politicus, Conductor, Causidicus, investment banker
Patronus: Goldman Sachs

Consociatio

Factio: Factio Liberalis Australiana
Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Bruce Bligh Turnbull; Coral Lansbury
Coniunx: Lucy Turnbull

Memoria

Laurae: Centenary Medal
Milcolumbus Turnbull cum muliere anno 2012 Sydnei pictus

Milcolumbus, vulgo plene Malcolm Bligh Turnbull (Sydnei natus die 24 Octobris 1954), iuris consultus, est politicus Australiae factionis Liberalis et a die 15 Septembris 2015 primus minister patriae. Alumnus est Universitatis Sidneiensis et Collegii Aenei Nasi apud Oxonienses.

Causas anno 1986 pro Petro Wright dixit de divulgatione libri Spycatcher, bono successu; de qua re ipse postea commentarium scripsit. A die 9 Octobris 2004 legatus est ad Parlamentum Australianum pro circulo Wentworth. Minister a circumiectu et aquis a die 30 Ianuarii 2007 ad 3 Decembris 2007 meruit, primo ministro Ioanne Howard. Factione Liberali comitiis nationalibus devicta, dux factionis contrariae in Parlamento fuit a die 16 Septembris 2008 usque ad 1 Decembris 2009, quo die Antonius Abbott dux electus est. Quo deinde primo ministro facto atque mox a factione sua deiecto, Milcolumbus Turnbull die 15 Septembris 2015 dux factionis et ipso facto primus minister creatus est. Nomina aliorum ministrorum post quinque dies nuntiata sunt.[1]

Scripta[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Australianum Milcolumbi Turnbull 2015–