Latinitas bona

Antonius Abbott

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Antonius Abbott
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Abbott: imago
Nativitas: 4 Novembris 1957; Londinium
Patria: Australia
Ministri Australiani Warren Truss (ad sinistram partem), Antonius Abbott, Iulia Bishop, Ericus Abetz die 18 Septembris 2013 nuper inducti

Antonius Abbott, vulgo plene Antony John sed saepius Tony Abbott (Londinii natus die 4 Novembris 1957), alumnus universitatis Sydneiensis et collegii Reginae apud Oxonienses, est politicus Australianus factionis Liberalis.

Ab anno 2004 usque ad annum 2007 minister a valetudine et senectute, a mense Decembre 2009 ad 2013 dux factionis contrariae in Parlamento Australiano fuit. Factione Liberali hoc anno comitiis nationalibus victrice, Antonius Abbott a die 7 Septembris 2013 primus minister Australiae meruit usque in 15 Septembris 2015, quo die aemulus Milcolumbus Turnbull, dux factionis electus, primum ministerium adsumpsit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Abbott spectant.
Consilium ministrorum Australianum Antonii Abbott 2013–2015