Latinitas bona

Milcolumbus Fraser

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Milcolumbus Fraser
Res apud Vicidata repertae:
Milcolumbus Fraser: imago
Nativitas: 21 Maii 1930; Q2443083
Obitus: 20 Martii 2015;
Patria: Australia

Officium

Officium: Q319145, Q18912794, Q3315112, Q11796967
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Factio Liberalis Australiana

Familia

Coniunx: Q7681225

Memoria

Laurae: Q15972325, Q1141149, Q14051560
Milcolumbus Fraser anno 1977

Milcolumbus Fraser, vulgo plene John Malcolm Fraser (natus in Toorak provinciae Victoriae die 21 Maii 1930; mortuus die 20 Martii 2015) fuit politicus Australianus factionis liberalis, quam factionem ipse die 21 Martii 1975 ducere coepit. Alumnus fuit Collegii Magdalenae apud Oxonienses, ubi contubernalis Ioannes Turner fuit, primus minister Canadensis futurus.

Milcolumbus Fraser minister exercitus a die 26 Ianuarii 1966 ad 28 Februarii 1968 ac minister munitionis a die 12 Novembris 1969 ad 8 Martii 1971 meruit. Fuit minister eruditionis a die 28 Februarii 1968 ad 12 Novembris 1969 rursusque a die 20 Augusti 1971 ad 5 Decembris 1972. A die 12 Novembris 1975 primus minister Australiae meruit, praecessore Gough Whitlam. Titulos primi ministri et ductoris factionis suae usque ad diem 11 Martii 1983 retinuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Milcolumbum Fraser spectant.