Jump to content

Michael Pogodin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Michael Pogodin
Res apud Vicidata repertae:
Michael Pogodin: imago
Michael Pogodin: imago
Nativitas: 11 Novembris 1800; Moscua
Obitus: 8 Decembris 1875; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Michael Petri filius Pogodin (Russice Михаил Петрович Погодин, tr. Michail Petrovič Pogodin; 23 Novembris 180020 Decembris 1875) fuit historicus, scriptor et diurnarius Russicus.

Michael Pogodin, filius servi (anno 1806 liberati), educatus est in Universitate Moscuensi, ubi anno 1821 studium complevit, et anno 1825 dissertationem De origine Rutheniae (Russice «О происхождении Руси») pro gradu magistri historiae defendit. Annis 18261844 erat professor historiae Universitatis Moscuensis. Anno 1841 factus est socius Academiae Scientiarum Petropolitanae.

De historia Slavica, ut plurimum Ruthenica antiqua, scripsit. Etiam est auctor nonnullarum narrationum de vita populi. Praeterea, quasdam ephemerides in lucem edidit. Societatis amoris sapientiae[1], a Demetrio Venevitinov et Vladimiro Odoevskij fundatae, particeps fuit. Postea rerum Slavicarum amicis[2] propinquus erat.

  1. Russice Общество любомудрия.
  2. Russice славянофилы, Anglice Slavophiles.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Pogodin spectant.

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!