Michael Johnson

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Johnson Londinii anno 2010.

Michael Duane Johnson (natus Dalasii Texiae 13 Septembris 1967) athleta pristinus Americanus, qui cursibus 200 et 400 metrorum certavit, unus ex optimis cursoribus ludorum campestrium habetur[1].

In Olympiis aestivis annorum 1992, 1996, 2000 nomismata aurea quattuor atque in certaminibus mundanis ludorum campestrium aurea nomismata octo, ut puta quattuor principatus continuos certaminis 400 metrorum ab anno 1993 ad 1999, vicit.

Johnson culmina mundana 400 metrorum (43,18, 26 Augusti 1999 cursum) atque unā cum Andrea Valmon, Quintio Watts, Butch Reynolds cursūs alterni 4 x 400 metrorum (2.54,29, 22 Augusti 1993 cursum) possidet. Etiam culmen 200 metrorum tempore 19,32 secundorum plus quam decennium tenebat, donec Usain Bolt id bis refecit (culmen hodiernum est 19,19 secundorum a Bolt 20 Augusti 2009 cursum).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Johnson spectant.