Cursus alternus 4 x 400 metrorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cursus alternus 4 x 400 metrorum Osakae anno 2007 habitus.

Cursus alternus 4 x 400 metrorum[1] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo quaterni athletae cuiusque turmae iter quadringenorum metrorum currunt. Turma debet fustem cylindratum ab initio cursūs usque ad metam ita, ut cursor primus fustem secundo, secundus tertio, tertius quarto mandet, perferre. Turma, cuius fustis decidit, reicitur.

Viri cursu alterno 4 x 400 metrorum in Olympiis hodiernis inde ab Olympiis anni 1912 certant, mulieres autem inde ab Olympiis anni 1972 hoc genere ludunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, "cursus alternus" sub voce viestinjuoksu. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006