Roman numeral 10000 CC DD.svg

Usain Bolt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Usain Bolt

Usain Bolt (natus in Trelawny Parish Iamaica die 21 Augusti 1986 ) est clarissimus athleta Iamaicanus, princeps 100 et 200 metrorum cursus certaminis. Quibus ambobus certaminibus medalias aureas et in Olympiis 2008 et 2012 pervicit. Praeterea in ludis mundanis ludorum gymnicorum campestrium anni 2007 medalias argenteas certaminum amborum, et in ludis annorum 2009 et 2013 et 2015 victoriam 100 metrorum et in ludis annorum 2009, 2011, 2013, 2015 victorias quattuor continuas 200 metrorum rettulit. In ludorum autem anni 2011 certamine 100 metrorum praemature profectus est, quo factus est ut repudiebatur.

Anno 2009 Berolini spatium 100 metrorum tempore 9,58 secundorum cucurrit, quod tempus nemo adhuc superavit.[1] In iisdem certaminibus etiam spatium 200 metrorum cucurrit tempore 19,19, quod tempus optimum huius cursus usque manet.[1]

Etiam cursu alterno 4 x 100 metrorum excelluit: multa nomismata aurea reportavit et in Olympiis 2012 cum sociis Iohanne Blake, Nesta Carter, Michaele Frater cursum celerius (tempore 36,84 secundorum) currerunt quam nulli alii ante.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Rerum status anno 2015

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Usain Bolt spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!