Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Michael Foucault

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Michael Foucault
Res apud Vicidata repertae:
Michael Foucault: imago
Nativitas: 15 Octobris 1926; Pictavium
Obitus: 25 Iunii 1984; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Munus: philosophus, anthropologus, Q212980, Rerum gestarum scriptor, Scriptor, sociologus
Patronus: Universitas Californiensis, Universitas Insulensis 3, Universitas Buffalonensis

Consociatio

Religio: atheismus

Michael Foucault (natus die 15 Octobris 1926; die 25 Iunii 1984 mortuus) fuit philosophus Francicus.

Foucault natus est die 15 Octobris 1926 Pictavii. Alumnus erat Scholae Normalis Superiori. Professor Collegii Franciae electus est anno 1969. Saepe hospes in Universitate Californiensi apud Berkeley erat. Obiit Lutetiae 25 Iunii 1984.

Foucault fuit inventor novi methodi cui nomen analysis discursus dedit. Saepe, Foucault post-modernista et post-structuralista appellatur. Philosophia sua de relatione inter scientiam et potestatem agitur.

Ut magister suus Georgus Canguilhem et Ludovicus Althusser, Foucault putabat scientiam totam in eius historia esse; igitur scripsit Historiam dementiae (Histoire de la folie), historiam psychopathologiae (1961), et Nomina et res (Les Mots et les choses), historiam scientiarum (1966). Archaeologia scientae (L'archéologie du savoir), de epistemologia visu a archaeologia (1969). Philosophia sua erat philosophia systematis, neque subiecti sub influentiam Nietzsche et Kant, atque litteraturae Kafka, Faulkner et Genet.

Deinde Foucault de potestate scripsit: Surveiller et punir de carcero "Panopticon" a imaginatione Bentham (1975), Voluntas sciendi (La Volonté de savoir, 1976), qoud cum operis suis Usus voluptatis (L'usage de plaisir) et Cura sui (Le souci de soi) seriem Historia sexualitatis (L'histoire de la sexualité) constat.

Ipse hominem homophylophiliae declaravit et sua causa mortis SCDI consideratur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Daniel Defert, François Ewald, edd., Michel Foucault: dits et écrits 1954-1988. 4 voll. Lutetiae: Gallimard, 1994
  • Didier Eribon, Michel Foucault et ses contemporains. Lutetiae: Fayard, 1994. ISBN 2-213-59336-1