Schola normalis superior (Lutetia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aula Maxima Ernestorum Scholae normalis superioris in rue d'Ulm

Schola normalis superior, vulgo École normale supérieure, praeclarissima inter scholas superiores Franciae, iacet in quinto arrotundimento Lutetiae in rue d'Ulm. Constituta est anno 1794 ab Universitate Parisiensi libera, cuius alumnis alterius universitatis diploma etiam nunc obtinendum est, quamquam Monica Canto-Sperber, quae caput fuit ab anno 2005 usque ad annum 2012, creavit diploma scholae. Hodie autem caput scholae est Marcus Mézard.

Circuli otiosi[recensere | fontem recensere]

Sunt in SNS Circulus Latinus, in quo alumni et professores Latine loquuntur, et Κύκλος ἑλληνικός ubi Graece loquuntur. BOcalum[1] autem periodicum scholae est, quod singulis hebdomadibus divulgatur. Anno 2010 vero circulus inutilis conditus est, qui eum finem sibi imposuit ut non trivialibus actionibus quae nulli usui sint studeat et illas agat et ad illas agendas incitet. Est etiam taberna quae vocatur 'K-Fêt'.

Alumni illustres[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus interni


Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!