Michael Fokin
Obitus: 22 Augusti 1942; Novum Eboracum
Patria: Imperium Russicum, Civitates Foederatae Americae
Familia
Memoria
Michael Fokin (Russice: Михаил Михайлович Фокин) fuit saltator et choreographus Russicus, Petropoli 23 Aprilis 1880 natus (11 Aprilis secundum calendarium Iulianum), et Novi Eboraci 22 Augusti 1942 mortuus.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Postquam cum Platone Karsavin (Tamarae Karsavina patre), Pavel Gerdt et Nicolao Legat in natali urbe saltationi studuit, Michael Fokin ad Theatrum Mariinski anno 1898 conducitur, dein primus saltator et magister ballationis anno 1904 creatur. Anno 1905, saltatricem Veram Antonova ducit, quae pracipua eius comes per totum curriculum erit.
Ab anno 1909 ad 1923, choreographus est Ballets russes a Sergio Diaghilev constitutorum[1]. Russiam anno 1918 postremo relinquens, Fokin in Francogallia, in Britannia Maiore, et in Scandinavia laborat, ubi discipulum Ioannem Börlin in Ballatione Regali Danico docet[2].
Postquam saltationis scholam Novi Eboraci anno 1921 condit, saepe in Civitates Foederatas Americas redit ibique anno 1923 sibi domicilium collocat. In Europam munerum gratia interdum redit. Ubi cum Ida Rubinstein laborat. In Ballets de Monte-Carlo et in Ballets russes de Monte-Carlo du? Basilii Voskresenski de Basil etiam laborat.[3] Una cum Mauritio Ravel argumentum scribit ballationis Daphnis et Chloë titulo, anno 1912 creatae.
Inter 1905 et mortem, circiter sexaginta ballationes creavit.
-
Michael Fokin Arlequini partem agens, 1914
-
Effigies, 1909
-
Petropolis circa annum 1900
-
Fokin et Vera Fokina in Scheherazade, 1914
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Lincoln Kirstein, Fokine, Londres, British-continental press ltd., 1934.
- Michel Fokine, Memoirs of a ballet master, Boston, Little, Brown, 1961.
- Dawn Lille Horwitz, Michel Fokine, Boston, MA : Twayne Publishers, 1985.
- Cyril W Beaumont, Michel Fokine & his ballets, New York, Dance Horizons ; Londres : Distributed by Dance Books, 1981.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]