Ballets russes

E Vicipaedia
Ballets russes, tabula ab Augusto Macke anno 1912 picta.

Ballets russes fuit circumforanea saltatorum societas anno 1909 a Sergio Djagilev constituta postque eius mortem anno 1929 dissoluta, quae spectacula per Europam Americamque Septentrionalem et Australem dedit, numquam tamen in Russia, civitate rebus novis perturbata.

Ballets Russes saltatorum societas auctoritate gravissima saeculi XX esse late putatur,[1] partim quia favere solebat cooperationibus novo artificio factis inter choreographos, compositores, designatores, saltatores iuvenes, quorum omnes erant duces suarum disciplinarum. Diaghilev compositoribus sicut Inguario Stravinsky et Claudio Debussy, artificibus sicut Leoni Bakst, Paulo Picasso, Henrico Matisse, ac designatori Coco Chanel mandata dedit, ut mirifica opera artis fingerent. "Stupefac me"[2] insigniter Ioanni Cocteau ait.

Notissimum societatis spectaculum fuit Le Sacre du printemps ('Sacra veris'), ad musicam Inguari Stravinskij accommodatum. Cum primum ageretur, in Theatro Camporum Elysiorum Lutetiae die 29 Maii 1913, musica, choreographia, habitus, et scaena theatrica avant-garde commotionem et turbam inter spectatores fecerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]