Michael Andreas Smith

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Michael Andreas Smith (natus Michael Andrew Smith Melburniae Australiae 23 Iulii 1954) est philosophus Australianus qui in Universitate Princetoniensi ex Septembre 2004 docet.[1] Olim in Universitate Oxoniensi et Universitate Monash docuit, sociusque fuit programmatis philosophiae in Schola Investigatoria Scientiarum Socialium Universitatis Nationalis Australiae. Scriptor nonnullorum librorum et commentariorum auctoritate in philosophia morali gravissimorum est. Anno 2013, electus est socius Academiae Artium et Scientiarum Americanae.[2]

Gradus A.B. et M.A. in philosophia in Universitate Monash, gradusque B.Phil. et D.Phil. in Universitate Oxoniensi adeptus est, Simone Blackburn consultore.[3]

The Moral Problem, eius primus liber (1994), primum praemium Societatis Philosophicae Americanae pro excellentia academica anno 2000 accepit.[4] Smith unus e philosophis meta-ethicae auctoritate gravissimis habetur, et unus e maioribus suasoribus conatus neohumeani rationis utilis est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Libri[recensere | fontem recensere]

  • 1994. The Moral Problem. Wiley-Blackwell.
  • 2004. Ethics and the A Priori: Selected Essays on Moral Psychology and Meta-Ethics. Cambridge University Press.
  • 2004. Mind, Morality, and Explanation: Selected Collaborations (cum Francisco Jackson et Philippo Pettit). Oxford University Press.

Commentarii[recensere | fontem recensere]

  • The Humean Theory of Motivation (1987), Mind 96(381):36–61.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Situs proprius.
  2. De academia.
  3. Vide praefationem The Moral Problem libri Smithiani (1994, p. xi).
  4. APA.
  5. JSTOR.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]