Roman numeral 10000 CC DD.svg

Mesrobes Mastosius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Mesrobes Mastosius
Res apud Vicidata repertae:
Mesrobes Mastosius: imago
Nativitas: 361, 362; Hatsekats
Obitus: 17 Februarii 440; Vagharshapat
Patria: Kingdom of Armenia

Officium

Officium: Catholicos of All Armenians
Munus: Interpres, Linguista, Bible translator

Consociatio

Memoria

Sepultura: Tomb of Mesrop Mashtots
Sanctus (feriae die 17 Februarii)
Mesropus Machtots (imago anno 1776 creata)

Mesrobes Mastosius[1] (Armenice Մեսրոպ Մաշտոց Mesrop Maštoc’; natus circa annum 360; mortuus die 17 Februarii 440), sanctus, fuit inventor abecedarii Armenii. Fuit princeps regis Vramchapuh et eminentissimus doctor.

Mesropus iter fecit Alexandriam, ubi principiis scribendi studuit et inde graecum abecedarium illo tempore optimum fuisse conclusit, quod una littera cum uno sono congrueret. Figura illa usus est, ut novum abecedarium linguae suae crearet, et regi Vramchapuh obtulit, cum rediisset in Armeniam anno 405. Novum abecedarium tam acceptum est, ut nova interpretatio Bibliorum in armenio abecedario anno 435 ederetur. Alia opera litterarum secuta sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliter Mesropes, Mesrobus, Mesropus. Vide Eusebi Pamphili Chronicorum Canonum libri duo, quos ed. Angelus Maius et Iohannes Zohrabus (Mediolani: 1818), p. 46, et Iosephi Fessler Institutiones patrologiae, quas ed. Bernardus Jungmann, tomi II, pars altera (Oeniponte: 1896), pp. 661 et 662.
Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!