Latinitas bona

Memorabilia (Xenophon)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Memorabilia [1] (Graece Ἀπομνημονεύματα) sunt opus litterarium quattuor libris digestum ab Atheniensi viro Xenophonte tempore incerto conscriptum, in quibus libris breves sermones[2] magistri sui Socratis cum diversis hominibus, tam discipulis quam non discipulis, de rebus variis habitos collegit. Plerumque illi dialogi ad quaestiones morales pertinent, nonnumquam etiam ad res politicas bellicasque (liber tertius), vel oeconomicas. Quo scribendo memoriam in primis magistri sui iniustis criminibus purgare volebat, dum utilitatem eius consiliorum ad homines meliores faciendos demonstrat ; fortasse etiam aliquid ad educationem contulisse liberorum suorum, ut eodem magistro atque pater uterentur, quamvis verisimile sit Xenophontem praeceptis Socraticis nonnulla de suo addidisse : iam enim dialogi Socratici (logoi sokratikoi) genus litterarium erant, quo discipulus quisque suum Socratem atque suas opiniones explicabat[3].

Clarissimus libro secundo ineunte est apologus de Hercule inter Vitium et Virtutem posito, qui a sophista Prodico inventus, hic a Socrate narratur[4].

De proposito auctoris et compositione[recensere | fontem recensere]

Multi eruditi[5] putaverunt istos dialogos, separatim per diversa tempora scriptos, postea sine certo ac praemeditato ordine sive ab auctore sive etiam post mortem eius a librariis in unum opus esse collectos ; ita Oeconomicum potuisse unum ex eis esse, qui longius sese extendit atque ideo seorsum editus est. E. Delebecque autem duos primos libros ad annum 381 a.C.n. refert, duos sequentes, tamquam ultimum opus Xenophontis, circa annum 355 a.C.n. compositos esse adfirmat : duos primos enim ad res privatas pertinere, duos ultimos ad res publicas Athenienses[6].

Longe aliter editor recentissimus L.A. Dorion arbitratur materiam aptissime ad Xenophontis propositum dispositam atque uno tenore opus compositum esse[7], cui tale summarium proponit :

  • Libro primo Xenophon non tantum ad primam accusationem apud iudices respondet sed etiam Polycratis cuiusdam libello Socrati exprobranti duos famosos discipulos, Alcibiadem et tyrannum Critiam, quorum res gestae magno detrimento populo Atheniensi fuerunt. Mox singulas virtutes Socratis illustrat (enkrateia, autarkeia, karteria,...) necnon quo modo contubernales ad has ipsas virtutes hortabatur (quae pars primum capitulum libri secundi includit).
  • Libro secundo, a capitulo secundo, utilitatem praeceptorum Socraticorum ad concordiam familiarum et amicitias conglutinandas illustrat. Qui liber utilitatem amicis et comitibus explicat.
  • Libro tertio utilitatem peritiamque Socratis in militari arte et politica docenda illustrat, mox etiam benevolentiam consiliorum ad cives quoslibet ab eo datorum. Qui liber utilitatem civitati explicat.
  • Libro quarto paedagogiam magistri sui in Euthydemo illustrat : quomodo eum discipulum fecerit dum ignorantiae convincit, quomodo deinde iustitiam et ceteras res utiles eum simplici via docuerit. Qui liber viam Socraticam docendi explicat.

Ita non solum homo pius et bonus fuit Socrates sed etiam sapiens utilisque consiliator in rebus privatis publicisque, quin etiam et peritus docendi. Etiamsi Alcibiades et Critias scelesti homines fuere, Socrates culpa vacat quia non mores imitaturi ad eum venerunt, sed iam a principio ea tantum ut discerent quae sibi ad ambitionem politicam utilia esse videbantur.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Theodorus Birt, De Xenophontis Commentariorum Socraticorum compositione, Marpurgi, 1893. Diss. Versio electronica
  • Armandus Delatte, Le troisième livre des souvenirs socratiques de Xénophon : étude critique. Parisiis : les Belles lettres, 1933. (Bibliothèque de la Faculté de philosophie et lettres de l'Université de Liège ; 58).
  • Ludovicus Andreas Dorion, L'autre Socrate : études sur les écrits socratiques de Xénophon, Parisiis, les Belles Lettres, 2013. ISBN 978-2-251-42049-3
  • Les écrits socratiques de Xénophon, Parisiis, PUF, 2004. (=Les Etudes philosophiques, mai 2004). ISBN 2-13-054455-X
  • Olofus Gigon, Kommentar zum ersten Buch von Xenophons Memorabilien, Basileae, 1953.
    • Kommentar zum zweiten Buch..., Basileae, 1956.
  • Viviana J. Gray, The framing of Socrates : the literary interpretation of Xenophon's Memorabilia, Stuttgardiae : F.Steiner, 1998. ISBN 3-515-07313-2
    • Xenophon's image of Socrates in the Memorabilia, Prudentia(27), 1995, pp50-73.
  • Carolus Fridericus Hindenburgius, Animadversiones quibus Xenophontis Memorabilium Socratis dictorum et factorum libri emendantur, Lipsiae, 1769. Versio electronica
  • Raimundus Simeterre, La théorie socratique de la vertu-science selon les "Mémorables" de Xénophon, Parisiis, Tequi,1938. Recensio critica.
  • Leo Strauss, Xenophon's Socrates, Ithacae : Cornell University Press, 1972.
  • Hermann Weissenborn, De Xenophontis in Commentariis scribendis fide historica : dissertatio philologica, Ienae, 1910.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titulus Commentarii (Socratici) in aliquo usu fuit apud studentes qui dissertationes Latinas de Xenophonte scripsere, quia Memorabilia, ut nunc leguntur, mortuo iam Xenophonte ab editoribus antiquis collecta esse putant nec ad voluntatem auctoris referri posse. Vide Birt et Weiisenhorn in bibliographia.
  2. Circiter quadraginta.
  3. L.A. Dorion, Discours historiques et fiction socratique, in Dialogues d'histoire ancienne 2013(Supplmentum 8) pp.209-220.
  4. II,1 in dialogo inter Socratem et Aristippum, qui voluptatem summum bonum putabat. Hunc locum Xenophonteum memorat Cicero de Officiis I,32,118.
  5. Birt
  6. Essai sur la vie de Xénophon pp.221-235 et 477-495.
  7. Introductio pp. CLXXXIII-CCXL.