Medicina Islamica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Exemplar Latinum Canonis Medicinae (1484).
Manuscriptum Al-Risalah al-Dhahabiah ab Ali al-Ridha factum. Verba dicunt: "Dissertatio aurea in medicina, quae ab Imam Ali ibn Musa al-Ridha mittitur, pax eocum, ad al-Ma'mun".

Medicina Islamica[1] in historia medicinae fuit medicina aetate aurea Islamica excogitata et Arabice, in lingua franca civilizationis Islamicae, scripta. Initium medicinae Islamicae per interactiones traditionis Arabicae vernaculae et notionum externarum natum est.[2] Priores textus conversi fuerunt fundamenta evolutionis medicinae Islamicae et traditionis a maioribus traditae.[3] Libri medici Arabici saeculo duodecimo Latine conversi progressum medicinae aevo medio exeunte et renascentia ineunte magnopere moverunt, ut moverunt textus Arabici, qui medica priorum culturarum opera converterunt.[4]

Aetate Islamica prima (661–750) Musulmani crediderunt Allah omni morbi curationem praebuisse.[5] Circa saeculum nonum commune medicum Islamicum rationem medicinae in explicatione scientifica conditam evolvere et adhibere coepit.[6] Sociale scientiarum salutis momentum vehementius dicebatur, et primum commune medicum Musulmanum curationes morborum corporis humani invenire avide conabatur. Islam medio aevo valetudinaria evolvit artemque chirurgicam amplificavit. Cogitatores et medici magni momenti illius temporis fuerunt Rhazes et Avicenna, quorum scientia medica in commentationibus, quae scholas medicas per mundum Musulmanum et Europam moverant, relata est, atque Avicenna potissimum medicos Europaeos aevi medii movit. Medicina per mundum Islamicum mediaevale in philosophiam naturalem digeri solebat, continua corporis Hippocratici ac notionum Aristotelis et Claudii Galeni gratia. Corpus Hippocraticum fuit congeries commentationum medicarum Hippocrati, illustri medico Graeco, tributarum. Corpus commentationes comprehendit, quae medicas medii aevi litteras Islamicas magnopere moverunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam apud varios auctores medicina Arabica, medicina Graeco-Arabica et medicina Graeco-Islamica.
  2. Pormann et Savage-Smith 2007.
  3. Pormann et Savage-Smith 2007.
  4. Siraisi 2001:203.
  5. Shanks et Dawshe 1984.
  6. Shanks et Dawshe 1984.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Browne, Edward G. 2002. Islamic Medicine. Goodword Books. ISBN 81-87570-19-9.
  • Dols, Michael W. 1984. Medieval Islamic Medicine: Ibn Ridwan's Treatise "On the Prevention of Bodily Ills in Egypt." Comparative Studies of Health Systems and Medical Care. University of California Press. ISBN 0-520-04836-9.
  • Morelon, Régis, et Roshdi Rashed. 1996. Encyclopedia of the History of Arabic Science. Vol. 3. Routledge. ISBN 0-415-12410-7.
  • Pormann, Peter E., et Emilie Savage-Smith. 2007. Medieval Islamic Medicine. Edimburgi: Edinburgh University Press. ISBN 0-7486-2066-4.
  • Porter, Roy. 2001. The Cambridge Illustrated History of Medicine. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-00252-4.
  • Saunders, John J. 1978. A History of Medieval Islam. Routledge. ISBN 978-0-415-05914-5.
  • Shanks, Nigel J., et Al-Kalai Dawshe. 1984. Arabian Medicine in the Middle Ages. Journal of the Royal Society of Medicine 77(1):60–65. PMC 1439563. PMID 6366229.
  • Siraisi, Nancy G. 2001. Medicine and the Italian Universities 1250–1600. Leiden: Brill ISBN 90-04-11942-6.
  • Ullmann, Manfred. 1978. Islamic Medicine. Islamic Surveys 11. ISBN 0-85224-325-1. Edimburgi: Edinburgh University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]