McDonald's

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Insigne McDonald's.
McDonald's Plaza, praetorium McDonald's, situs in Oak Brook Illinoesiae Civitatum Foederatarum.

McDonald's est societas popinaria originis Americanae ubi patatae frictae[1], potiones lacteae, Cocacola, et in primis pastilla Hamburgense, aut panicelli orbiculis ex bubula factis, holeribus acetariisque praediti, qui vulgo "Mapos Grandis" (Anglice Big Mac) vocantur, necnon nonnulla alia cibaria venum dantur. Emptoribus cibus non diu exspectandus est. Qua de causa eiusmodi popinae etiam "cibi celeris" vocantur, quas Anglophoni fast food dicunt. Ita apud McDonald's etiam ex autocinetis cibaria emi possunt.

In omni orbi terrarum cibaria societatis plus minusve sunt similia, nonnullis differentiis regionalibus exceptis. In Germania et Italia, exempli gratia, etiam cervisia apud McDonald's praebetur. In terra autem a qua societas originem ducit, non venit.

Insigne popinarum est magna littera "M" flavo colore, nonnumquam appellata "arcus aurei" (Anglice the golden arches).

Libellus[recensere | fontem recensere]

Anno 1986 London Greenpeace, grex oecologisticus Londiniensis, libellum edidit in societatem popinariam cui erat titulus [Titulus primus desideratus:] "Quod non decet apud McDonald's: quaecumque nolunt ut sciatis". Libelli distribuebantur accusantes McDonald's malo cibo vendito, servitio ministrorum, modis vendendi insanis in pueros, modis immanibus in animalia, dissipatione ac contaminatione involucrorum quae abiceret societas, quippe quae ex parte delerent silvas Americae Meridionalis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primo thermopolio a fratribus Dick et Mac McDonald in San Bernardino, California aperto, res negotium die 15 Maii 1940 coepit. Cum multi credant Ray Kroc modernam negotiationem condidisse, tamen is thermopolium nonum omnino condidit. Postmodum Kroc reliquum thermopoliorum emit quo is expansionem negoti circum orbem terrarum duceret. Kroc dixit mox, dum edere Romano populo placere possit, sua thermopolia omnes Romanos tepidis commodis cibis altura esse. Paucis annis McDonald's tantus a Kroc factus est ut nemo nesciret quid McDonald's esset. Hodie scimus McDonald's negotiationum maximarum in orbe terrarum esse.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad McDonald's spectant.
  • Situs officialis (Anglice)