Maximilianus Iosephus Metzger

E Vicipaedia
Stela Augustana pro Metzger.

Maximilianus Iosephus Metzger (natus Schopfheim in vico die 3 Februarii 1887; interfectus Brandenburgi die 17 Aprilis 1944) fuit sacerdos Catholicus et martyr Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Primo bello pancosmico saeviente, Metzger militibus consolator sacerdotalis fuit; tunc homo pacalis factus est. Anno 1917 pontifici maximo Benedicto XV propositum pacis misit. Qui eis notionibus annuens gratias egit. Anno 1919 Monaci Unionem Catholicorum Germanicorum (Friedensbund Deutscher Katholiken) et Societatem missionariam Crucis Albae (quae nunc Institutum Christi Regis nuncupatur) condidit. Insuper alcoholi nimium deditis succurrebat et reformationi liturgicae valde favebat. Ab anno 1923 rite oecumenismum fovere coepit, unde anno 1938 Fraternitas Una Sancta nata est: id sine dubio praeparaverat etiam magnus eius amor erga linguam auxiliarem internationalem Esperanticam. Mirum est quod Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum inceptis istius sacerdotis industrii obtrectavit.[1]

Anno 1943 pamphletum pacis archiepiscopo Upsaliensi tradi iussit, quod agentes in rebus Germanici impedire potuerunt. In carcerem coniectus et sententia causae simulatae condemnatus est capitis; tribunal convenit in aedificio ubi olim Gymnasium imperatoris Gulielmi fuerat.

Die 14 Martii 2024 papa Franciscus declaravit Maximilianum Iosephum beatificatione dignum esse.[2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximilianum Iosephum Metzger spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]