Maximilianus Brod

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Maximilianus Brod
Res apud Vicidata repertae:
Maximilianus Brod: imago
Maximilianus Brod: subscriptio
Nativitas: 27 Maii 1884; Praga
Obitus: 20 Decembris 1968, 21 Decembris 1968; Telavivum
Patria: Israel, Cechia

Officium

Munus: Linguista, musicographus, Clavilista, mythistoricus, Interpres, diurnarius, Auctor textus musici, poet lawyer, Scriptor, biographus, opinion journalist

Memoria

Laurae: Bialik Prize, Willibald-Pirckheimer-Medaille
Sepultura: Trumpeldor cemetery

Maximilianus seu Max Brod (natus die 27 Maii 1884 Pragae, mortuus die 20 Decembris 1968 Telavivi) erat Austriacus, sive rectior Bohemicus, et Israeliticus scriptor idiomatis Theodisci. Vulgi notus est tamquam adiutor Francisci Kafka, qui et scriptorum editionem Kafkensium curavit. Circulum litterarium Pragensem, qui vocatur, publice laudabat. Inter amicos numeratur etiam Franciscus Werfel.

Vita[recensere | fontem recensere]

Zvi Friedland (ad sinistram) et Baruch Chemerinsky cum Max Brod Bialostoci anno 1914 in theatro Habima colloquentes

Incubuit in natali urbe studiis iuris prudentiae et tum operam navabat tamquam officialis. Postea erat criticus in theatricis et musicis illustrissimorum actorum diurnorum Pragensium "Prager Tagblatts", ubi laborabant etiam Robertus Musil et Iosephus Roth. In circulis eius erat etiam diurnarius Ludovicus Winder. Ex anno 1912 vehementer sionismo favebat. Familiaritatem cum Kafka contraxit anno 1902 cuius needita scripta et edidit ipso Kafka invito. Scripta Kafkaensia quaedam Brod ipse titulis ornavit (Kleine Fabel, Amerika). Anno 1937 primam biographiam de Kafka pepigit sub titulo Franz Kafka. Sequebantur Franz Kafkas Glauben und Lehre (1948) atque Verzweiflung und Erlösung im Werke Franz Kafkas (1959). Fabulam Milesiam Schloß in drama convertebat, quod scaenario adaptavit i.a. dissignator Rudolphus Noelte. Anno 1939 emigravit in Terram Sanctam ubi laboravit tamquam auctor liber et theatralis dissignator in Theatro Habimah Telavivensi.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Opus eius magnum proculdubio est historica series fabularis Tycho Brahes Weg zu Gott (1916), Reubeni, Fürst der Juden (1925) et Galilei in Gefangenschaft (1948). Liber Tycho Brahes Weg zu Gott describit i.a. problema theologicum scientiati Tychonis Brahequi vellet intellegere Dei legem in miseria terrena et unionem facere cum Deo. Insuper Brod concinnavit etiam dramata, fabulas, biographias, inter quas una de Henrico Heine eminet. En alia opera eius: Heidentum, Christentum und Judentum (1922), Die Frau, nach der man sich sehnt (1927), Rassentheorie und Judentum (1936), Novellen aus Böhmen (1936), Annerl (1937), Diesseits und Jenseits (2 vol., 1946/47), Israels Musik (1951) et Die Rosenkralle (1961).

Fons[recensere | fontem recensere]

"Brox, Max", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)