Mauritius (sanctus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Formula:NHon stipula

Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Mauritius (discretiva)

Sanctus Mauritius
Saint Maurice Magdeburg.jpg

Martyr
Mortuus 290
Attributa crux trifoliata
Patronus miles, eques
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sanctus Mauritius fuit primicerius legionis Thebaicae circa annum 290. Cum sociis suis (inter quos erat sanctus Candidus) martyr interfectus, Acauni in Helvetia sepultus est, ubi asservantur veneranturque reliquiae.

Monasterium Sancti Mauritii Acauni perantiquum est, anno 515 conditum, antiquissimum monasterium in Occidente, contemporaneum cum monasterio Sanctae Catharinae in monte Sinai.

Passio martyrum Acauni, scripta s. VI a sancto Eucherio, primum testimonium scriptum huius martyrii est.

Posteritas, cultus[recensere | fontem recensere]

Multa aedificia ecclesiae nomine Sancti Mauritii nominantur. Unus e patronis dioeceseos Magdeburgensis est. Caput Mauritii insigne oppidi Bavarici Coburgi decorat.

Multa loca nomen a Sancto Mauritio ceperunt, inter quos Acaunum, hodie "Saint-Maurice" nuncupatum. Vide s.n. Sanctus Mauritius (Acaunum).

Sanctus Mauritius patronus militum et equituum est.