Latinitas nondum censa

Marina Belozerskaya

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marina Belozerskaya (Moscuae nata) est erudita historiae artium, praecipue aevi litterarum et artium renascentium. Alumna est universitatum Californiensis apud Berkeleiam, ubi baccalaureata est anno 1987, et Chicaginiensis, ubi doctoratum anno 1997 meruit. Docuit postea apud universitates Harvardianam, Tuftensem, Bostoniensem, sed hodie iuxta universitatem Californiensem apud Angelopolim. In eadem urbe habitat.

Naturam mappae mundi deperditae, quam olim Iohannes de Eyck ad usum Philippi Burgundiensis confecit, anno 2000 in commentatione "Jan van Eyck's Lost Mappamundi" evolvit. Anno 2009, titulo To Wake the Dead, de vita Cyriaci Anconitani scripsit. Nuper sub titulo Medusa's Gaze historiam scutellae Farnensis enarravit. Liber The Medici Giraffe, anno 2006 divulgatus, est catena historiarum de possessoribus animalium exoticorum, inter quos Ptolemaeo Philadelpho elephantum, Laurentius Medicaeus giraffae, imperatrici Iosephina cygnorum nigrorum, imperatori Rudolpho II.

Opera[recensere | fontem recensere]

Libri
Commentationes potiores
  • 2000 : "Jan van Eyck's Lost Mappamundi: a token of fifteenth-century power politics" in Journal of Early Modern History vol. 4 pp. 45-84 Epitome
  • 2000 (cum Kenneth Lapatin) : "Antiquity Consumed: transformations at San Marco, Venice" in A. Kuttner, A. Payne, R. Smick edd., Antiquity and Its Interpreters (Cantabrigiae: Cambridge University Press) pp. 83-95
  • 2002 : "An Unrecognized Source for Raphael's Madonna of the Goldfinch" in Source: Notes in the History of Art (hieme 2002) pp. 17-21 JSTOR
  • 2004 : "Cellini's Saltcellar" in Margaret A. Galluci, Paolo L. Rossi, edd., Benvenuto Cellini 1500-1571: Sculptor, Goldsmith, and Writer (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2004)
  • 2010 : "Cyriacus in the Mediterranean: the first tourist" in History Today vol. 60 no. 3 Epitome

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]