Maria Austriaca (gubernator Nederlandiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maria Dei Gratia Regina Hungarie, Bohemiae, etc. (anno 1520)

Maria Austriaca (nata Bruxellis die 15 Septembris 1505–mortua in oppido Cigales die 18 Octobris 1558) fuit tertia Ioannae reginae Hispaniarum et Philippi IV domini Nederlandiae filia, archiducissa Austriae, infanta Hispaniarum, regina consors Hungariae Bohemiaeque et gubernator Nederlandiae.

Nativitas et pueritia[recensere | fontem recensere]

Die 20 Septembris 1505 ab episcopo Nemetaci baptizata est. Suum nomen fuit nomen aviae paternae Mariae Ducissae Burgundiae. Patrinus Marie Archiducisse Austriae fuit Maximilianus I imperator Sacri Romani Imperii (avus paternus Mariae).

Ab anno 1506, Philippo mortuo, Maria et sorores Alienora et Isabella et frater Carolus in Nederlandia habitaverunt, ubi Margarita soror Philippi gubernabat.

Matrimonium[recensere | fontem recensere]

Maria in Austria cum Maximilianus habitabat ab anno 1514. Maximilianus Mariam Ludovici II regis Hungariae in matrimonium donavit die 22 Iulii 1515. Ea coronata est die 11 Decembris 1521 in Hungaria et die 1 Iunii 1522 in Bohemia. Matrimonium felix sed infecundum fuit. Ludovico post proelium anno 1526 mortuo, Ferdinandus frater Mariae heres coronarum fuit.

Viduitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Maria gubernatrix Nederlandiae (c. 1555).

Ab anno 1526 usque ad anno 1527, Maria gubernabat Hungariam in nomine Ferdinandi I sed non amabat gubernare. Ab anno 1531, quando amita Mariae mortua est, Maria iterum in Nederlandia habitabat, quam gubernabat in nomine Caroli V. Dorothea Daniae et Christina Daniae, filiae Isabellae sororis Mariae, cum Maria habitabant. Regina noluit gubernare, sed Carolus noluit dimittere eam. Ea voluit pacem, sed imperator bellavit.

Gubernatrix magistratu se abdicavit die 24 Septembris 1555. Ab anno 1556 usque ad mortem ea in Castella cum fratre Carolo et sorore Alienora regina Lusitaniae et Franciae habitabat. Maria Regina habuit duos fortes infarctus cordis. Rex Philippus II, nepos, ei iterum persuasit ut Nederlandiam gubernaret, sed ea mox mortua est. Ea in Sancto Laurentio Scorialensi sepulta est.

Regina Catholica fuit, sed litteras cum Martino Luthero dedit et accepit; Carolus et Ferdinandus irati fuerunt quia Reformatione infensi erant. Ea artes amans patrona musicae fuit.

Antecessor:
Margarita Austriaca
Gubernator Nederlandiae
15311558
Successor:
Emanuel Philibertus Sabaudiae