Jump to content

Marcus Sitticus ab Alta Emps (cardinalis)

E Vicipaedia
Wikidata Marcus Sitticus ab Alta Emps (cardinalis)
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Sitticus ab Alta Emps (cardinalis): imago
Marcus Sitticus ab Alta Emps (cardinalis): imago
Nativitas: 1533; Hohenems
Obitus: 15 Februarii 1595; Roma
Patria: Austria

Familia

Genitores: Wolf Dietrich von Ems zu Hohenems; Chiara de' Medici

Insignia heraldica

Marcus Sitticus ab Alta Emps (cardinalis): insigne
Marcus Sitticus ab Alta Emps (cardinalis): insigne

Marcus Sitticus ab Alta Emps[1] (Theodisce: Marcus Sitticus von Hohenems; natus die 19 Augusti 1533 Hohenems in Cisarulana, mortuus die 15 Februarii 1595 Romae) fuit episcopus dioecesis Constantiensis annis inter 1561 et 1589, insuper legatus papalis et cardinalis. Eius nepos fuit Wolfgangus Theodoricus Raitenavius, princeps et archiepiscopus Iuvavensis.

Palatium Altemps, Romae

Filius secundus comitis Wolfgangi Theodorici et Clarae Medicaeae in principio ad instar Iacobi Hannibalis fratris stipendia meruit sub Ioanne Iacobo e gente Medicaea, latrunculorum praefecto illustri. Sed mox in servitia ecclesiastica transiit, ubi avunculus Pius IV ei cursum honorum mirum patefecit. Neque eius successor Sixtus V Marco Sittico malevolens erat.

Itaque episcopus Dioecesis Cassanensis creatus imperatorem Ferdinandum in nomine summi pontificis salutavit, qui eum una cum fratribus et Marco Sittico III comites regni nominavit.

Anno 1561 a Pio IV diaconus cardinalis et episcopi docti Constantiensis Christophori Metzler coadiutor proclamatus est. Qui senex ita trusus atque irascens paulo post mortuus esse dicitur. Itaque Marcus Sitticus ab Alta Emps ipse episcopus Constantiensis erat, quam dignitatem annos XXLVIII habuit. Quoad administrationem dioecesis pauca solummodo mentionis digna sunt: synodus anno 1567 habita, palatii episcopalis renovatio, territoriorum emptio (e.g. apud Hegne). Maioris momenti autem fuit conditio Collegii Helvetici Mediolani Carolo Borromaeo areas ad Mirasole cedente, ut Helvetiae et Grisoniae clerici boni suppeterent atque superessent. Ab Alta Emps etiam in rebus ecclesiam mundanam spectantibus excellit, qui Romae multos homines cognoverat. Legatus apostolicus in Concilio Tridentini anno 1562 apparuit et item in Marchia Anconitana ubi anno 1564 seditiosos Asculenses compescebat.

Annis 1564 et 1565 ante imperatorem Maximilianum locutus est. A die 3 Novembris 1565 usque annum 1577 presbyter cardinalis fuit titularis a Sancto Georgio ad Velum Aureum, ex anno 1580 usque mortem titularis a Sancta Maria trans Tiberim: hanc eclesiam aedificiis pulchris contiguis auxit. Sibi Palatium Altemps ad Fanum Sancti Apollinaris haud procul ab Area Agonali situm restaurari iussit cum bibliotheca ampla et Villam Montis Draconis. Anno 1578 Gallesii et Soriani territoria acquisivit.

Anno 1579 resignavit Constantiae pro cardinali Andrea ab Austria. Filium suum Robertum, Gallesii margravionem, Sixtus V papa ducem Gallesii nominavit, qui gentis Gallesiensis-Altaempsensis auctor.

  1. ...der sich in Rom Marcus Sitticus ab Alta Emps nannte, cf. Wolfgang Lippmann: "Kardinal Marcus Sitticus Altemps und sein Enkel Giovanangelo Altemps: kuriale Karriere, Familienstatus und Kulturpatronage", apud: Daniel Büchel, Volker Reinhardt (ed.): Die Kreise der Nepoten: neue Forschungen zu alten und neuen Eliten Roms in der frühen Neuzeit, Bernae 2001, p. 107-134 (hic in interreti)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcum Sitticum de Altemps spectant.