Marcus Peducaeus Priscinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Peducaeus Priscinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo erat. Pater eius Quintus Peducaeus Priscinus anno 93 consul ordinarius erat, filius Marcus Peducaeus Stloga Priscinus anno 141 consul ordinarius creatus est.
Ipse anno 110 consul ordinarius erat,tum annis 124-125 proconsul Asiae fuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Birley, Hadrian, Londonii 1998, p. 170


Antecessores:
Aulus Cornelius Palma Frontonianus II et Publius Calvisius Tullus Ruso
Consul
110
cum
Servio Cornelio Scipione Salvidieno Orfito
Successores:
Gaius Calpurnius Piso et Marcus Vettius Bolanus