Marcus Vettius Bolanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Vettius Bolanus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo fuit. Anno 111 consul ordinarius erat. Frater ei fuit Crispinus ille cui poeta Statius carmen laudationis dedicavit, tum cum adulescens sedecim annos natus primam militiam inibat, tribunatu a Domitiano donatus[1].

Pater eorum Marcus Vettius Bolanus erat, consul suffectus anno 66 et legatus Britanniae annis 69-71[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Silvae V,2 (anno 95/96 scriptum).
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 149


Antecessores:
Marcus Peducaeus Priscinus et Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus
Consul
111
cum
Gaio Calpurnio Pisone
Successores:
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus VI et Titus Sextius Cornelius Africanus