Publius Valerius Poplicola (magister equitum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Valerius Poplicola (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Valerius anno 332 a.C.n. magister equitum dictatoris Marci Papirii L.f. Crassi nominatus est, cum incursionem novam Gallorum Romani vererentur. Sed re vera Galli bello omni tum abstinuerunt[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 17,6-12
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.