Lucius Aurelius Gallus (consul 198)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Aurelius Gallus (quo anno natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus secundo saeculo exeunte et tertio ineunte fuit. Pater eius Lucius Aurelius Gallus, consul anni 174 erat. Ipse, postquam anno 193 legatus legionis in Pannonia Septimio Severo imperatore in bello civili erat[1], anno 198 consulatum ordinarium gessit[2] atque annis 202 ad usque 205 legatus Augusti pro praetore Moesiae Inferioris fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony R. Birley, Septimius Severus, The African Emperor, Londinii 1988
  2. Der Neue Pauly T2 c. 324, Stuttgardiae 1999


Antecessores:
Titus Sextius Magius Lateranus et Lucius Cuspius Rufinus
Consul
198
cum
Publio Martio Sergio Saturnino
Successores:
Publius Cornelius Anullinus II et Marcus Aufidius Fronto