Marcellus Amon-Tanoh

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Marcellus Amon-Tanoh
Res apud Vicidata repertae:
Marcellus Amon-Tanoh: imago
Nativitas: 25 Novembris 1951; Abidjan
Patria: Litus Eburneum

Officium

Consociatio

Factio: Democratic Party of Côte d'Ivoire – African Democratic Rally

Marcellus, vulgo plene Marcel Benoît Amon-Tanoh (Abidjan in urbe natus die 25 Novembris 1951) est politicus Litoris Eburnei.

Alumnus est universitatum Abidianensis, quam brevi temporis spatio frequentavit, et Parisiensis VIII ubi gradum magistri in rebus socio-oeconomicis ascendit. In patriam reditus ab anno 1983 negotiator et rector societatum commercialium operam dedit. Sodalis congressus republicanorum[fr], secretarius ab anno 1999 meruit iuxta Alassane Dramane Ouattara huius factionis praesidem. Anno 2002 breviter minister a commeatu, ab anno 2003 minister a peregrinatione, ab 2005 usque in 2010 minister ab operibus publicis fuit. A die 11 Ianuarii 2017 minister a rebus externis meret, primo ministro Amadou Gon Coulibaly.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]