Daniel Kablan Duncan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Daniel Kablan Duncan
Res apud Vicidata repertae:
Daniel Kablan Duncan: imago
Nativitas: 30 Iunii 1943; Ouellé
Patria: Litus Eburneum

Officium

Officium: Prime Minister of Ivory Coast, Prime Minister of Ivory Coast, Vice-President of Ivory Coast
Munus: Politicus
Patronus: Aerarium Monetarium Internationale

Consociatio

Factio: Democratic Party of Côte d'Ivoire – African Democratic Rally

Daniel Kablan Duncan (Ouellé in oppido natus die 30 Iunii 1943) est politicus Litoris Eburnei. In urbe Abidjan apud lyceum classicum et Burdigalae in lyceo Michaelis Montani educatus, Daniel Kablan Duncan alumnus est scholae studiorum commercialium superiorum Insulanae et instituti commercialis Nanceiensis. Socius politicus primi ministri Alassane Ouattara, minister vectigalium fuit ab anno 1990. Primus minister patriae bis meruit, a die 11 Decembris 1993 ad 24 Decembris 1999 (antecessore Ouattara) et a die 21 Novembris 2012 (praeside Ouattara) usque ad 9 Ianuarii 2017. Interdum brevi temporis spatio minister rerum externarum fuit a die 1 Iunii 2011 usque in 2012.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]