Carolus Koffi Diby

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Carolus Koffi Diby
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Koffi Diby: imago
Nativitas: 7 Septembris 1957; Bouaké
Obitus: 7 Decembris 2019; Abidjan
Patria: Litus Eburneum

Officium

Officium: Minister of the Economy and Finance of Ivory Coast, Ministry of Foreign Affairs of the Republic of Côte d'Ivoire
Munus: oeconomus, politicus

Consociatio

Factio: Democratic Party of Côte d'Ivoire – African Democratic Rally

Carolus, vulgo Charles Koffi Diby (die 7 Septembris 1957 Bouaké in urbe natus; apud Abidjan mortuus die 7 Decembris 2019) fuit oeconomus et politicus Litoris Eburnei.

Alumnus fuit universitatis Abidianensis et scholae nationalis administrationis in eadem urbe sitae.[1] Minister delegatus ab oeconomia et vectigalibus die 4 Decembris 2005 factus est, primo ministro Carolo Konan Banny.[2] Minister principalis ab eisdem rebus fuit a die 29 Martii 2007 usque ad 7 Decembris 2010, iterum ab 11 Aprilis 2011 ad 21 Novembris 2012, primis ministris Gulielmo Soro et Ioanne Ahoussou-Kouadio. Insuper minister a munitione iuxta praesidem die 13 Martii 2012 factus est. Deinde minister rerum externarum meruit a die 22 Novembris eiusdem anni usque ad 12 Ianuarii 2016,[3] praeside Alassane Ouattara, primo ministro Daniele Kablan Duncan.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Litoris Eburnei